Skip to the text

Caput XV (commentarius)

33

in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.

  1. Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.

  2. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est: sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.

  3. Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus:

  4. Quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.

  5. Sed et æstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque, etiam ex malo, acquirere.

  6. Hic enim scit se super omnes

delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa, et sculptilia fingit.

  1. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ, superbi sunt inimici populi tui, et imperantes illi:

  2. Quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.

  3. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere.

  4. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse, his quos colit: quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam.

  5. Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.

  6. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus.

  7. Ille qui paulo ante. Ille fecit deum ex eodem luto, ex quo ipse recens compactus, in lutum resolvetur, repetita anima quam habebat.

  8. Sed cura est illi. Nihil memor figulus, neque molesti operis, neque brevis ævi, æmulatur aurifices, et gloriæ ducit, quod æque ac illi res supervacuas; Græc. imagines, adulterina fingit: idola scilicet et deos.

  9. Æstimaverunt Actores idolorum lusum esse vitam, ac per ludibria et jocos transigendam, compositaque omnia ad lucrum: et oportere etiam ex malo, ac etiam ex idolorum fabrica pecuniam corradere, ut ille in Actis, xix, 25: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio.

  10. Supra modum animæ: Græc. super animam infantis; supra quam liceat animæ quantumvis infirmæ, puta infantis. Superbi: deest Græc. jungendum seqq.

  11. Homo enim. En gradus, ut Deus per se vivens et immortalis, viventes quidem sui imagines, sed tamen mortales faciat; homo autem mortalis, mutuato a Deo spiritu, fingat mortuas.

  12. Animalia miserrima colunt: Græci inimicissima, nocentissima; reptilia, serpentes. Insensata enim: sensu carentia, id est, statuæ, comparata his (Græc. aliis), scilicet animantibus, quantumvis deterrimis, illis deteriora sunt.

TOM. II. 3

Chapter 73 of 133