Skip to the text

Caput VII

Regum et vulgi æqua nativitas: tam infirma, tam misera, 1 et seqq.; in una sapientia opes, 14, ac vera scientia: ibid et seqq.; æternæ sapientiæ dotes, 22, 23, 24; nativitas, 25, 26; vis, 27; lux et pulchritudo, 29, 30.

  1. Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro.

  2. Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.

  3. Et ego natus accepi commu-

nem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.

  1. In involumentis nutritus sum, et curis magnis.

  2. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.

  3. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.

  4. Propter hoc optavi, et datus

  5. Qui prior factus, seu fictus est: πρωτοπλάστου. 3. Plorans: Græc. æque plorans. CAPUT VII.

est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ:

  1. Et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.

  2. Nec comparavi illi lapidem pretiosum.: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tanquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.

  3. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius.

  4. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius.

  5. Et lætatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam, quoniam horum omnium mater est.

  6. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.

  7. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.

  8. Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum, quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.

  9. In manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina.

  10. Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum.

  11. Initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,

  12. Anni cursus, et stellarum dispositiones,

  13. Naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum:

  14. Et quæcumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia:

  15. Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, in-

  16. Super salutem: valetudinem: et speciem: egregiam formam quæ duo hominibus jucundissima.

  17. Honestas: decor, gloria.

  18. Antecedebat: viæ ac vitæ dux. Ignorabam: anteaquam me studio addicerem sapientiæ. Sic sapientissimi quique ab ignorantia ordiuntur.

  19. Mihi autem dedit Deus: Græc. det Deus, ex sententia: secundum optata. Et præsumere: animo, cogitatione: Græc. cogitare.

  20. Ut sciam: quantum homini fas est. Alioquin hæc omnia humano ingenio inaccessa Ecclesiastes passim docet.

  21. Initium, consummationem, medietatem temporum: eorum nexum.

  22. Cogitationes hominum: sive ratiocinationes, opiniones: nisi mavis ipsam ratiocinandi artem. Nota autem bestiis iras, vim ventis, hominibus cogitationes rationesque attributas.

  23. Omnium enim artifex docuit me sapientia. Jam exemplo Salomonis erigit oculos ad illam sapientiam creatricem, de qua Prov., viii, 22.

  24. Est enim in illa spiritus. Jam inde ab initio sapientiam vocat spiritum. Unicus, multiplex: quod uno consilio, viaque simplice omnia deinde in numeros evolvantur. Mobilis, εὐκινητὸς , impiger, efficax, in agendo promptus. Disertus: pro quo in Græc. τρανὸς, splendidus, luculentus. Græc. certus: perspicuus, ma-

TOM. II. 2

18

coinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,

  1. Humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus; intelligibilis, mundus, subtilis.

  2. Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.

  3. "Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.

  4. Candor est enim lucis æternæ,

et speculum sine macula, Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

  1. Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.

  2. Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.

  3. Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior:

  4. Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.

nifestus. Suavis: Græc. innoxius. Bonum amans: æqui bonique studiosus. Acutus: penetrantissimus, cui nihil impervium, unde quem nihil vetat: nihil arcet: ad omnia expeditus. Benefaciens: Græc. beneficus.

  1. Humanus: humanitatis amans. Certus: additum ad stabilitatem vel securitatem, Omnem habens virtutem, omnia prospiciens: Græc. omnipotens, omniscius, sive omnium inspector. Qui capiat omnes spiritus: intelligibilis; Græc. permeans omnes spiritus intelligentes, mundos seu castos, subtilissimos: omnium spirituum ponderator, scrutator, Prov., xvi, 2.

  2. Mobilior: expeditior, actuosior. Propter munditiam: simplicitatem, immixtam puritatem, quam etiam philosophi, duce Aristotele, actum vocant purissimum.

23, 26. Vapor est... emanatio... candor seu splendor, speculum, imago. En Verbi incorrupta generatio, atque indeminutus, æternus, et omnis mutationis expers ex paterna substantia ac luce processus; quæ secutus Paulus, Christum imaginem Dei invisibilem prædicat, in quo omnia condita et creata sint, visibilia æque ac invisibilia, nec minus Angeli cujuscumque ordinis sint, quam homines. II Cor., iv, 4; Col., i, 15, 16, 17. Item Hebr., i, 3, eumdem Christum splendorem gloriae Dei, ejusque substantiæ characterem vocat; atque hæc omnia, infectam, increatam, et tamen procedentem demonstrant Sapientiam; cæterum in nobis quodammodo factam, cum ejus illustratione sapientes facti sumus. Supra, vi, 24.

Chapter 58 of 133