Caput XVII (commentarius)
37
vionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
Neque enim quæ continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius, quæ non videbatur, faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur:
Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium, et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.
Nihil enim est timor, nisi proditio cogitationis auxiliorum.
Et dum ab intus minor est expectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.
i. Spelunca: domus propria, qua pedem efferre propter horrendas tenebras non auderent. Unde domus instar carceris, ipsi sine ferro, tenebris velut vinculis tenebantur, supra, vers. 2, infra, vers. 15, 16, 17. Quæ omnia pertinent ad interpretationem hujus textus quo scribitur: Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Exod., x, 23.
Subitaneus ignis: Græc. pyra, rogus. Credibile est accensos ingentes rogos discutiendis tenebris subito apparuisse per Ægyptum totam: sed hæc terrori erant, cum lucem non darent. Timore perculsi: cum obscuræ pallentesque facies terrilarent, etiam quæ videbant, habebant pro horribilioribus spectris.
Magicæ artis: Græc. magica artis jacebant ludibria: (in magis nullum præsidium, ut in aliis aliquot plagis Ægyptiacis ). Et sapientiæ gloriæ correptio (erat) cum contumelia: qui sapientia illa magica gloriabantur, contumeliose corripiebantur.
Etsi nihil illos: etsi nihil erat monstri quod territaret. Etiam aerem negantes se videre: adeo exanimati metu, ut nec respirare se crederent; videre autem, pro quolibet sensu sumitur. Alii, negantes videre, recusantes vertunt, occlusis oculis, ne, quæ undique ingruebant territamenta, aspicerent.
Cum sit timida: ex Græc. istud exsculpseris: malitia enim proprio judicio condemnata terri9cum quid testificatur sibi. Complutensis legit: Formidolosa res est proprio teste ( conscientia scilicet) damnata malitia. Præsumit sæva, perturbata conscientia: Græc. ( malitia) præsumit sæva perturbata per conscientiam, sive conscientia in ablativo casu.
Proditio cogitationis auxiliorum. Græc. proditio, sive consiliorum defectio quæ a cogitatione. Inde oritur timor, quod ipsa mens, velut prodita destitutaque, neo de auxilio cogitat.
Dum ab intus minor: quo cuique minus in se præsidii est, eo magis latere putat præsentem tormentorum causam: quod est calamitosissimum, cum pars aliqua sit solatii, mali scire originem.
Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
Aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis, et insperatus timor supervenerat.
Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere, sine ferro reclusus.
Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.
Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus
sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,
Aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos præ timore.
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quæ superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
Impotentem noctem: ineluctabilem. Alii, intolerabilem, evitata sive tolerata impossibilem; et ab infimis, et ab altissimis: duplex versio. Tota sententia in Græc: Illi autem qui ( per) inevitabilem ( sive intolerabilem ) noctem, et ab inevitabilis (sive intolerabilis) inferni speluncis supervenientem, eumdem somnum (æque irrequietum, æque turbulentum) dormiebant: aliquando, etc., horrenda nox quæ ab altissimis inferi, ab ipso velut tartaro immissa videbatur.
Animæ deficiebant traductione: Græc. traditione, sive deliquio quo laborabant præ metu.
Si quisquam decidisset: erigere se non audebat, ne periculosius offenderet: custodiebatur. Vide vers. 4.
Si enim rusticus: quocumque loco deprehensi, ac tenebris præoccupati erant, eo constricti tenebantur.
17, 18. Sive spiritus... aut sonus validus: quocumque sonitu, seu leni, seu gravi, atque etiam suavi territabantur, exaggerato per tenebras metu.
- Gravis nox, imago tenebrarum, quæ superventura illis erat: in inferno scilicet, ut passim in Scripturis. Ipsi sibi erant graviores tenebris : caecitate mentis graviores tenebras intus circumferentes.
Chapter 77 of 133