Caput XV
Piorum gratulatio, quod ab idolis puri: prosequitur de idololatria ac sculpturæ abusu: cultus
animalium.
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogi-
tatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
Cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quæ munda sunt
Et si non peccaverimus: Græc. non autem peccabimus, ut qui sciamus nos censeri tuos.
Malæ artis: sculpturæ scilicet; per eventum et abusum malæ.
Dat concupiscentiam: illicit ad nefarios cultus: Græc. aliter. Effigiem sine anima: sine halitu: prorsus inanimem.
In talibus: diis.
Chapter 72 of 133