Caput XIII
Ex creaturis aestimandus Deus, 1; unde vani creaturarum, 2 et seqq., ac idolorum cultores,
10 et seqq.
Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his, quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
Sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
Quorum si specie delectati,
deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est, speciei enim generator hæc omnia constituit.
i. Aut si virtutem, et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hæc fecit, fortior est illis:
A magnitudine enim speciei et creaturæ, cognoscibiliter poterit creator horum videri:
Sed tamen adhuc in his mi-
Vani omnes homines: Græc. addit: natura, errore molito ex patribus, et ab ipsa velut nativitate indito, ut supra, xii, 10. Scientia seu cognitio Dei.
Spiritum. Notum illud, Spiritus intus alit, etc. Aut nimiam aquam. Non deerant qui omnia ex aquis orta ferrent, quod inde rebus semina ac succis planas, animantes, homines, ipsa etiam tellus aleretur.
. 3. Specie, seu Græc. pulchritudine. Speciei generator. Græc. addit primus, quod sit fons pulchritudinis, adeoque omnium pulcherrimus.
Cognoscibiliter: verti oportebat, per proportionem, ἀναλόγος: comparatis rerum rationibus.
In his minor est querela. Et tamen tolerabilius errant, qui stellas aliasque
Chapter 68 of 133