Caput X
Sapientia claret ab initio mundi in tuendis hominibus: Adamo, 1, 2; Noe, 5; Abrahamo, 6; Jacobo, 10; Josepho, 13; tota Hebræorum gente, 15 et seqq.; maris Rubri transitus, 18; Cainus insipiens, 3; diluvium, 4.
Hæc illum, qui primus formatas est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
Et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Continendi omnia: dominandi, regendi.
22
Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
Hæc, et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit justum et conservavit sine querela. Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim:
Quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
Sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt, nec latere potuissent.
Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit.
Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,
Et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
Injustus: Cain.
i. Propter quem: Cainum ejusque impiam sobolem; quæ filios Dei initis connubiis pervertit. Gen., vi, 2.
In consensu nequitiæ: Chaldæis, vicinisque gentibus in idololatriam consentientibus. Scivit: Græc. agnovit: ab aliis separavit: invenit. Justum; Abrahamum: in filii (Isaaci quem immolaturus erat) misericordia) fortem custodivit.
Justum: Lot. Gen., xix.
Et incredibilis animæ: incredulæ, uxoris Lot. Ibid.
Hæc profugum (Græc. ac velut exulem, ) iræ (ab ira) fratris (Esaü) justum (Jacobum). Regnum Dei. Angelos scilicet ascendentes et descendentes, scalæque ad cœlos pertingentis cacumini innitentem Deum. Gen., xxviii, 12, 13. Scientiam sanctorum: dedit ei nosse angelos, et cum eis scire Deum et cœlum, et domum Dei, Bethel sive locum in quo Deus coleretur. Ibid., 17.
In fraude circumvenientium illum: Labanis, ejusque familiæ, ibid., xxix, xxx, XXXI.
Certamen forte: cum angelo, ibid., xxxii. Potentior est sapientia: Græc. pietas.
Venditum a fratribus justum Josephum: Græc. a peccato: ab adulterio cum uxore Putipharis, ibid., xxxix.
Sceptrum (sive administrationem) regni. Qui maculaverunt: Græc. reprehenderant.
Chapter 63 of 133