Caput XVI
Bestiarum cultores per bestias puniti: eæ quoque immissæ in Hebræos, sed dispari eventu: serpens æneus, 7; animadversio in Ægyptios per ignem grandini mistum, et famem consumptis frugibus, 19; manna populo Dei præstitum, ejusque mirabilia, 20 et seqq.; vis illa hominum altrix, non escarum natura, sed verbo et voluntate Dei constat, 21, 26.
Propter hæc, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:
Ut illi quidem concupiscentes escam, propterea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
i. Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
Sed non in perpetuum ira tua permansit: sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.
In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo.
Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum; quia digni erant ab hujusmodi exterminari.
Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio.
Per similia passi sunt: per bestias bestiarum cultores.
Pro quibus tormentis: cum idolorum cultores ulciscereris per bestias, qua8 colebant; e contra plebem tuam alebas per bestias. Data ortygometra, coturnice, dedisti concupiscentiam delectamenti: rem quam delectabiliter appetebant. Novum saporem: peregrinum, insuetum.
Ut illi quidem: idololatræ, Ægyptii, ranis aliisque animantibus etiam inter cibos ebullientibus. Exod., viii, 3. Etiam a necessaria concupiscentia averterentur, ingenerato fastidio per eorum animalium deformitatem, ut habet Græc. Hi autem, Hebræi ad extremam inopiam redacti, novam gustaverunt escam. Summa: animantium genere, ut vis, uteris, sive ad ultionem, sive ad beneficium.
Etenim cum illis: Hebræis: aliud exemplum; immissis serpentibus in Hebræos, statim datum serpentis ænei remedium. Num., xxi, 6, etc.
Signum salutis: serpentem æneum. Ad commemorationem mandati legis tuæ, quo tibi fidere jubebantur.
Qui conversus est: ad illum æneum serpentem.
Chapter 74 of 133