Skip to the text

Caput XVIII (commentarius)

passi erant, magnificabant te:

  1. Et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant.

  2. Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.

i. Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.

  1. Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito

filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.

  1. Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderant, animæquiores essent.

  2. Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.

  3. Sicut enim læsisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.

  4. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt:

cis: sive Israelitas, quocumque pergerent, lux sua sequebatur; quod innuere videtur, Exod., x, 23. Magnificabant te; te deest in Græc, recte suppletum, ut videtur.

  1. Quia non lædebantur. Cessatum enim a vexandis Hebræis, quod inimici nec se commovere possent. Et ut esset differentia, donum (sive gratiam); Græc. petebant: Hebræi tanto præ Ægyptiis discrimine habiti, magni beneficii loco petebant, ut tale discrimen pios inter et impios stabile permaneret. In Græc. hi duo versus ad Ægyptios referri videntur, ut et magnificarent Hebræos tam dira a se passos, nunc autem ab omni malo liberos, et gratias haberent ipsis, quod læsi vicem non redderent, et ut porro pergerent benignitate et clementia differre ab Ægyptiis, supplicabant. Porro διενεχθῆναι, alii aliter vertunt; vulgati interpretis sensus verior.

  2. Propter quod: Græc. pro quibus, ἀντὶ ὧν : harum tenebrarum loco Deus in deserto suis præstitit, ut ardentem columnam diu noctuque haberent ducem ignotæ viæ, Exod., xiii, 21; speciatim autem per noctem, solis cujusdam instar, sicut scriptum est: Et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Psal. Lxxvii, 14. Item: Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem, civ, 39. Solem sine læsura. Solem elegantissime appellat columnam ipsam quæ tam limpidam lucem ministraret; solem autem sine læsura (sive innoxium ) quod non perureret, imo per diem a solis ardore protegeret; solem etiam boni hospitii. Græc. præclaræ peregrinationis: supple, ducem. Græca sic habent: Flammatam columnam ducem quidem ignotæ viæ; solem vero innoxium præclaræ peregrinationis ( ducem seu comitem) præstitisti.

  3. Per quos incipiebat... legis lumen. Jam fœdere constituto, ac tradita unius Dei fide, sabbati observantia, circumcisionis signaculo, Phase etiam apud Ægyptios instituto: de quo etiam vers. 9.

  4. Uno exposito filio et liberato: Moyse. In traductionem, convictionem illorum, ut supra, ii, 14.

  5. Illa nox ante cognita: prædicta Israelitis, Exod., xii, xiii.

  6. Absconse sacrificabant: celebrato Phase, ibid. Justitiæ legem: Græc. divinitatis legem, unius Dei colendi ritum: cui legi initiabantur præcipua solemnitate instituta, ibid. Bona et mala recepturos justos, supple, canebant; patrum etiam, Patriarcharum qui æque bona et mala experti, sed tandem liberati, decantantes laudes. 40

similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.

  1. Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.

  2. Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.

  3. Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quæ erat præclarior natio illorum, exterminata est.

  4. De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.

  5. Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,

lb. Omnipotens sermo tuus de cœlo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,

  1. Gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cœlum attingebat stans in terra.

  2. Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.

  3. Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.

i 9. Visiones enim, quæ illos turbaverunt, hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.

  1. Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.

  2. Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

  3. Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturæ potentia, sed verbo illum qui se vexa-

  4. Inconveniens inimicorum vox. Græc. dissonans, quippe flebilis.

  5. Uno nomine sive genere mortis: æqua omnium caede. Natio: Græc. nativitas, ut supra, xvi, 19, primogeniti spes et decus gentis.

  6. De omnibus non credentes: Ægyptii per omnia increduli Deo, decepti scilicet propter veneficia, per incantamenta et magicas artes Dei imitatrices: tunc primum cum fuit exterminium ac cædes primogenitorum, obmutescente omni magorum jactantia, spoponderunt Hebræos populum Dei esse: Græc. confessi sunt populum Dei esse filium: ut habetur Osee, xi, 1: Ex Ægypto vocavi filium meum.

  7. Insimulatum: minime fictum: ἀνυποκριτὸν.

  8. Tentatio, experimentum, mortis: a morte quoque tentati Israelitae, potiusquam dejecti, ut infra 25, clarius explicatur, interveniente placatione per Aaronem, Num., xvi, 47.

  9. Homo sine querela: inculpatus: Aaron: suæ servitutis scutum, sive sui ministerii, λειτουργίας, arma. Græc. nempe thuribulum, incensum, preces: quæ arma sacerdotum. Finem necessitati: Græc. calamitati.

  10. Vicit autem turbas: Græc. turbam, seditiosum vulgus in ordinem coegit, sive etiam vicit turbam, seditionem, tumultum: illum qui se vexabat: populum in se insurgentem, et sibi sacerdotium invidentem, Core et Abiron sectatores. Num., ibid.

Chapter 79 of 133