Skip to the text

Caput XIX

habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta: et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.

  1. His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit: erat enim sola tentatio iræ sufficiens.

bat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans.

  1. Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quæ ad vivos ducebat viam.

  2. In veste enim poderis quam

  3. Interstitit: stetit inter mortuos et viventes, Num., xvi, 48.

  4. In veste poderis: vestis talaris, magnifica ac sacra, qua etiam Christus induitur, Apoc, i, 13. Totus erat orbis terrarum, sanctæ vestis textura ac magnificentia designatus, ut passim Hebræi docent. Parentum magnalia: Græc. gloria. In quatuor ordinibus lapidum: ut habes Exod., xxviii, 17. Notum de nomine duodecim patriarcharum totidem lapidibus insculpta. Ibid., 21. Unde pontifex populi habitus mediator, quod nomina filiorum Israel, duodecim scilicet tribuum, coram Deo portet super pectus suum. Ibid., 29. Magnificentia tua in diademate: in lamina illa ex auro purissimo, cui inscriptum erat, Sanctum Domino. Ibid., 36.

  5. His cessit qui exterminabat: angelus divini mandati executor: hæc extimuit: Græc. reveritus, extimuerunt: seditiosi cives.

Chapter 80 of 133