Skip to the text

Caput XIX (commentarius)

43

erat: quoniam inviti recipiebant extraneos.

  1. Qui autem cum lætitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus.

  2. Percussi sunt autem caecitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.

  3. In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest.

  4. Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant.

  5. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.

  6. Flammæ e contrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur, sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

  7. Qui cum lætitia receperunt: puta bonum illum senem, qui leviten eisdem utentem justitiis, sub eadem Moysi lege viventem exceperat, vers. 20; sævis afflixerunt doloribus, usque adeo ut filiam opprimendam offerre cogeretur, vers. 24.

  8. Percussi sunt autem cæcitate: mentis quidem, ad exemplum eorum, quibus Angeli apud Sodomos cæcitatem immisere. Gen., xix, 11.

  9. In se enim. Hic etiam nonnulla sive exciderunt, sive transposita sunt. In se elementa dum convertuntur. Dum redundat, et in Græc. deest. Convertuntur. Græc. ad verbum, elementa in se harmoniam (sive concentum consensumque) mutantia, hoc est, in alias veluti formas naturasque conversa, ut habes vers. 6. Sicut in organo qualitatis sonus immutatur: Græc. Sicut in psalterio, soni (nominativo plurali) modulationis nomen mutant; et omnia suum sonum custodiunt. Græcus ad elementa refert, semper manentia in sono; quæ neque in Græco, neque apud interpretem satis expedita sunt, et aliquid omnino in ipso textu labis; sensus autem est: Quam facile in organo musico, intensis remissisve fidibus, permanente sono, soni tamen modulus inflectitur ac mutatur tam facile, Deo varie velut digitis elementa pulsante, ab iisdem naturis tanquam diversos sonos, ita diversos effectus elici: quod et seqq. firmant. Unde æstimari: Græc. quod quidem liquido æstimari potest es ipso rerum gestarum visu, hoc est, quod explorari potest ex ipsis majorum nostrorum commemoratis historiis.

  10. Agrestia enim (sive Græc. terrestria) in aquatica convertebantur: quæ videntur spectare ad diluvium quo tempore natantia, natatilia, pisces, transibant in terram.

  11. Ignis in aqua, ut dictum est supra, xvi, 17, 18, 19.

  12. Flammæ e contrario: vide xvi, 18, nec dissolverunt (seu Græc. dissolvebant) illam: vide ibid. 22, 27. Græc. nec dissolvebant facile dissolubile glaciale genus ambrosiœ escæ, hoc est, ex ejusdem capitis xvi, 22, 27, flammæ non dissolvebant nivem, sive grandinem et glaciem, cognatæ licet naturæ cum manna, quod exiguo solis radio tabescebat. In omnibus enim: summa dictorum a cap. xvi ad finem, Deum innumerabilibus ostentis ac miraculis effecisse ut populus Israeliticus supra omnes populos clarus, et a Deo dilectus, neque ulla injuria violandus a gentibus habeatur; quo totus collimabat liber, ut mox etiam videbimus.

Chapter 82 of 133