Skip to the text

Caput 57

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quadam vice, dum sponsa Christi temptabatur a spiritu castrimargie, angelus dedit ei formam et cautelam euadendi huiusmodi temptaciones.

Quadam vice beata Birgitta in monasterio Aluastri temptata fuit de castrimargia in tantum, quod pre fame vix aliqua alia sufficeret cogitare. Tandem ipsa orante in spiritu vise sunt ei due persone, scilicet Ethiops vnus, habens in manu quasi buccellam panis, et quidam iuuenis pulcherrimus, habens vas deauratum. Et tunc dixit iuuenis Ethiopi: "Cur sollicitas eam, que tradita est michi in custodiam?" Respondit Ethiops: "Quia gloriatur in abstinencia, quam non habuerat. Non enim cessat implere ventrem suum, donec plenum fuerit stercoribus delicatis. Ideo porrigo ei buccellam meam, vt dulcescant ei grossiora." Respondit iuuenis: "Tu scis bene, quod non habet naturam immaterialem sicut nos sed saccum terrenum, que, cum sit terra labilis et inquieta, indiget continua recreacione."

Et ille Ethiops dixit: "Christus vester aliquo tempore ieiunauit nichil comedens, et prophete comederunt panem et biberunt aquam ad mensuram. Ideo promeruerunt sublimia. Et quomodo ista merebitur, que semper sentit sacietatem?" Respondit angelus: "Numquid non est eciam Christus tuus sicut noster?" Cui ille inquit: "Nequaquam, quia numquam ei me volo humiliare sed contraria faciam ei, quia non redibo in gloriam suam." Respondit iuuenis: "Christus docuit ieiunare, non vt debilitetur corpus vltra modum sed vt humilietur, ne insolescat contra animam. Nec Christus noster querit impossibilia nature sed moderanciam, nec querit, qualia et quanta quis sumit sed quali intencione et caritate." Cui Ethiops: "Iustum", inquit, "est, vt, quod ista mulier non experiebatur in iuuentute, senciat in senectute." Et econtra iuuenis: "Ieiunium", ait, "laudabile est abstinere a peccato. Nec prohibet a celo purpura et caro delicata cum caritate Dei habita, quia consuetudo educacionis bone cum graciarum accione tenenda est quandoque, ne caro grauius infirmetur."

Post hec autem eadem hora virgo Maria, apparens eidem domine Birgitte coronata, dixit Ethiopi: "Obmutesce, negociator inuide, quia michi ista est assignata." Et Ethiops ait: "Si", inquit, "aliud facere non potero, iaciam saltem paliurum in fimbriam vestimentorum eius." Cui virgo ait: "Ego iuuabo eam, et quociens eam eieceris, reicietur tibi in faciem, et duplicabitur corona eius."

Chapter 59 of 123