Skip to the text

Caput 58

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Maria virgo dicit, quod omnia ieiunia et alia meritoria facienda sunt cum obediencia et discrecione. Et dicit tria debere esse in ieiunio.

Maria loquitur: "Omnia, que facis, cum obediencia et discrecione facere debes. Accepcius est enim filio meo comedere quam contra obedienciam ieiunare. Ideo tria sunt tibi in ieiunio cauenda. Primo, ne ieiunes inaniter sicut illi, qui ostendunt ieiunia sua hac intencione, vt aliis sint in ieiunio et labore similes et equales. Hoc enim irracionabile est. Nam iuxta corporis fortitudinem et motuum illicitorum edomanda desideria temperandum est ieiunium et sicut natura ferre potest. Secundo, ne ieiunes insipienter sicut illi, qui in infirmitate sua ita exercere volunt ieiunia contra vim nature sicut in sanitate. Isti diffidunt de misericordia filii mei, quasi noluerit recipere infirmitatem eorum pro opere et voluntate.

Ergo, filia, ieiuna sapienter. Et quociens aduenerit infirmitas, aliquantulum micior sis circa corpus tuum, compaciendo ei tamquam animali irracionabili, ne succumbat ex labore. Tercio caue, ne ieiunes irracionabiliter sicut qui ieiunant plus aliis hac intencione, vt pre aliis maiorem mercedem et honorem optineant. Isti sunt quasi illi, qui constituunt sibi mercedem laboris sui. Propterea ieiuna de cetero, vt placeas filio meo, et prout natura tua ferre potest. Mensura ergo te in temetipsa iuxta fortitudinem virium tuarum, confidens semper de misericordia filii mei. Et crede te ad omnia indignam, nec cogita aliquem laborem tuum esse condignum ad remissionem peccatorum tuorum et minus ad remuneracionem perpetuam, nisi filius meus fecerit tecum misericordiam suam."

Chapter 60 of 123