Skip to the text

Caput 60

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus declarat hic, quod balnea cum discrecione seu medicine alie carnales, ab electis Dei recepte, non displicent ei.

Orante beata Birgitta Christus apparens dixit ei: "Scias, quod illi, qui videbantur esse spirituales homines in veteri lege, vocabantur pharisei, qui habebant tria. Lauabant enim se iugiter, vt viderentur mundi. Ieiunabant et orabant in aperto, vt vocarentur sancti. Docebant et precipiebant multa, que ipsi minime faciebant. Sed modicum profuit eis apud Deum, quia intencio eorum erat corrupta et anima immunda. Ergo sicut non proficit anime immunde locio carnis sine mundicia consciencie, sic nec obest anime munde locio carnis, dummodo fiat ex discreta compassione et absque delectacione. Ideo plus placuit michi, quod obedisti magistro tuo contra velle tuum, quam si secuta fuisses tuam voluntatem contra preceptum eius.

Nam multi electorum meorum fuerunt, qui nec habuerunt medicinas carnales nec alias indulgencias carnis, et placuerunt michi. Alii vero secundum disposicionem temporum et locorum et infirmitatum diuersarum adhibuerunt sibi medicamenta, nec isti displicuerunt michi, quia totum fecerunt ad seruiendum michi. Ideo obediencia illa, que nichil habet de propria voluntate, plus placet michi quam sacrificium magnum."

Chapter 63 of 123