Skip to the text

Caput 61

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod consuetudo deuota propter obedienciam potest multari.

Beata Birgitta habuit in consuetudine non bibere inter interualla. Contigit quadam die, quod tantam paciebatur sitim, quod vix poterat loqui. Quod videns magister Mathias, suus pater spiritualis, precepit sibi sumere potum, que, licet graue sibi videretur omnem priorem consuetudinem mutare, nichilominus obediuit. Que tunc audiuit in spiritu: "Quid times mutare vitam? Numquid bonorum tuorum egeo, aut meritis tuis intrabis celum? Obedias igitur magistro tuo. Ipse enim expertus est conflictum duorum spirituum, scilicet veritatis et illusionis. Nam eciam si decies comederes et biberes in die propter obedienciam, non tibi imputabitur in peccatum."

Chapter 64 of 123