Skip to the text

Caput 59a

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod reliquie sanctorum sunt reuerenter habende.

Tempore, quo beata Birgitta fuit magistra regine Blanche, quondam regine Suecie, optinuit ab ipsa vnam capsam eburneam pulcherrimam, in qua multorum sanctorum reliquie erant incluse et eciam de sancto Lodouico, rege Francie, quas de Francia ipsa regina apportauerat. Igitur casu accidente capsa illa in loco minus decenti a seruitoribus posita fuit et oblita. Tunc beata Birgitta vidit in spiritu de illa capsa prodire lumen splendidum. Que admirata super hoc audiuit vocem sic dicentem: "Ecce, thesaurus Dei, qui honoratur in celis, despicitur in terra. Ideo transmigremus ad alia loca." Quod audiens domina reponi fecit ipsam capsam honorifice in altari.

Chapter 61 of 123