Skip to the text

Caput 63

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Verba sancte Birgitte ad virginem Mariam de caritate sua ad ipsam. Et responsio virginis reamorosa etc.

Benedicta sis tu Maria, mater Dei, et benedictus sit idem Deus, filius tuus Ihesus Christus, pro omni gaudio, quod michi dederat ex eo, quod tu mater eius es. Ipse denique nouit, quod Maria, filia Ioachim, est michi carior quam liberi Vlphonis et Birgitta. Et magis vellem, quod Birgitta, filia Birgeri, numquam fuisset nata, quam quod Maria, filia Ioachim, non esset progenita. Et leuius eligerem, quod Birgitta esset in inferno, quam quod Maria, filia Ioachim, non esset mater Dei in celo." Cui respondit beata virgo: "Filia, scias pro certo, quod illa Maria, filia Ioachim, erit tibi vtilior, quam tu Birgitta, filia Birgeri, es tibi ipsi. Et eadem Maria, filia Ioachim, que est mater Dei, vult esse pro matre liberis Vlphonis et Birgitte.

Sta ergo stabilis, obedi Agneti in consiliis, que dat tibi in spirituali visione, et magistro tuo, qui ambo informant te de vno spiritu. Et obediens alteri eorum obedis ambobus. Dic eciam illi, quod nichilominus faciat, quod sibi iniunctum est, quod exinde incurrit corporales tribulaciones, quia tribulaciones posite contra bona opera non sunt nisi laquei dyaboli. Persaltet igitur laqueos et procedat viriliter, quoniam via, quam incedit homo ad gloriam Dei cum maiori tribulacione, erit ei in maiorem retribucionem, quam que peragitur cum minori tribulacione. Et quodlibet vestigium reputabitur ei a Domino ad coronam."

Chapter 66 of 123