Caput 59b
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
De reliquiis beati Lodouici regis.
Cum beata Birgitta adhuc esset magistra regine Suecie domine Blanche, optinuit ab ea vnam capsam eburneam pulcherrimam, in qua multe sanctorum reliquie erant incluse et de sancto Lodouico rege, quas de Francia ipsa regina portauerat. Igitur casu accidente capsa/m/ in loco minus decenti a seruitoribus posita fuit et oblita. Tunc beata Birgitta in spiritu vidit de ipsa capsa lumen splendidissimum prodire, que de hoc valde admiras audiuit vocem sic dicentem: "Ecce, thesaurus Dei, qui in celis honoratur, in terra despicitur. Ideo ad alia loca transmigremus." Quod beata Birgitta audiens ipsam capsam in altari reponi fecit.
Chapter 62 of 123