Caput 62
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quomodo sancta Birgitta, elongans se a dyabolo, se totam conuertit ad Deum. Et quanta est malicia dyaboli contra Deum.
Videbantur angeli, inter quos erat vnus malus, qui ait: "Aliam disposicionem habet anima tua nunc quam prius. Nutrix tua iam elongat se a te, hec est superbia, que ego sum. Quare non loqueris et faues michi sicut prius?" Respondit illa in anima sua: "Hoc est, quia non diligis Deum. Eciam si pasceres animum meum omnia suauitate, corpus meum vestires auro, non diligam te, quia spernis Deum meum. Nam magis sequerer Deum in penam quam te in omnem dulcedinem. Et ideo, quia odis Deum, omnia tua sunt michi odiosa. Sed si vertere volueris animum tuum ad Deum, ego vtique diligam te et faciam voluntatem tuam." Respondit demon: "In veritate", inquit, "si possem sumere corpus mortale, magis in eo vellem pati omnem penam et insuper penas inferni quam caritatem vertere ad Deum."
Tunc responderunt illi duo boni angeli: "Cum Dominus noster est Deus tuus et creator, cur non vis ei subici?" Respondit ille: "Quia sic firmaueram mentem et voluntatem meam, quam immutare nolo, sic michi odiosus est." Tunc alter illorum bonorum angelorum ait: "Domine, licet omnia memineris, tamen, quia tibi sic placet, vnum verbum reduco tibi ad memoriam. Dixisti enim prius de noua sponsa tua: 'Cum ego verto me ad austrum, ipsa vertit se ad occidentem.' Nunc autem potes dicere, quocumque vertis te, sponsa tua pro modulo suo sequitur te." Respondit Dominus: "Decet sponsam obedire et humiliare se Deo suo." Hiis dictis apparuit vnus angelus mire speciei, ad quem duo angeli prius visi dixerunt: "O amice, cur offers Deo nostro nucem vacuam?"
Chapter 65 of 123