Caput 102
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter episcopus quidam, diligens mundum et a dyabolo deceptus, mortuus est sine fructu.
Cum quidam episcopus Vrbeuetanensis, tunc pro domino Clemente papa in alma vrbe vicarius existens, aliquas reuelaciones beate Birgitte diuinitus reuelatas haberet nec multum ad illas attenderet, tunc beate Birgitte oranti Christus apparuit his verbis dicens: "Audi, Birgitta, quia voluntas mea est futura hominum aliqua tibi esse reuelata, ideo scias, quod iste episcopus numquam habebit illud, quod temporaliter totis viribus et affectibus sui cordis desiderat, ymmo illa, que congregauit, derelinquentur ab ipso, et morietur in loco non suo. Et accidet ei sicut cani, quem cum homo vult decipere, primo vngit ferrum carne pingui, quod canis deuorare volens strangulatur a ferro. Sic daybolus ostendit isti episcopo delectabilia mundi esse suauia in corde et omnia, que habet, decere statum suum.
Ideo nichil relinquere proposuit pro anima sua de iocalibus suis, donec morte artatus relinquet omnia sine fructu. Expecta igitur, et videbis omnia ista, que tibi dixi." Post paucos dies episcopus iuit Auinionem, vbi vitam finiuit et thesauros reliquit inuitus.
Chapter 105 of 123