Caput 101
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Domine cuiusdam peregrinacio, mors et saluacio, quam dyabolus purgauerat viuentem.
Domina quedam de Suecia, sequens beatam Birgittam ad Romam timensque inconstanciam mariti sui, rogauit beatam Birgittam, quod Deum pro marito suo oraret. Cui oranti Christus apparens dixit ei: "Ite, ne moueamini ab itinere et proposito sancto. Ego enim abbreuiabo isti mulieri iter, ego preparabo corpus, vt, cum saccus exhaustus fuerit, anima impleatur dulcedine, maritus vero habebit desiderium suum." Igitur cum venissent Mediolanum, domina ista infirmata obiit in pace. Qua sepulta domina Birgitta orando rapta fuit in spiritu et audiuit dyabolum conquerentem super anima illius, quia non adiudicabatur sibi. Cui Christus tunc dixit: "Vade. Si tu purgasti eam affligendo saccum, iam ego animam, que intus iacebat, possidebo et honorabo."
Chapter 104 of 123