Caput 100
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter ymago crucifixi predixit cuidam domine finem suum, que vidit beatam Birgittam quasi stare supra vnam columpnam.
Quedam domina de regno Suecie, existens prope Sanctum Iacobum de Galicia, in quadam ecclesia vidit vnum crucifixum in pariete depictum. Quem diligenter intuens cum deuocione et compassione, audiuit tunc vnam vocem dicentem sibi sic: "Vbicumque istam ymaginem videris et loquentem audieris, ibi manebis et morieris." Que rediens ad patriam et iterum iter aggrediens ad Romam, cum venisset ad ciuitatem Montisflascone, vidit in domo cuiusdam domine similem ymaginem, quam in Yspania viderat. Et tunc ymago dixit ei: "Hic ingredieris et permanebis. Ego vero inclinabo animum domine istius domus, vt tradat tibi hic mansionem." Igitur reclusa illa perseuerauit ibidem et in lacrimis, ieiuniis et oracionibus vitam duxit exemplarem et miraculosam.
Hec autem vidit semel vnam columpnam, super quam stabat quedam domina mediocris stature, quam multe turbe circumstantes aspiciebant et admirabantur. Et de ore eius exibat quasi ros et rose albe et rubee, quarum odore homines intuentes delectabantur. Euigilans igitur sequenti nocte consimilia vidit et audiuit vocem dicentem sic: "Mulier, quam vides, est domina tua Birgitta, que stans Rome afferet vinum de longinquis partibus cum rosis mixtum et dabit sicientibus peregrinis."
Chapter 103 of 123