Skip to the text

Caput 103

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus consolando sponsam, turbatam de solucione suorum debitorum, predixit sibi nuncium venturum cum pecunia.

Contigit ante festum omnium sanctorum, quod, beata Birgitta existens Rome ob defectum pecunie a diuersis mutuum accepisset nec in tribus annis de patria sua pecuniam accepisset, vnde erat in magna angustia propter creditores suos, qui cotidie instabant, vt eis redderet pecunias mutuatas, tunc dixit ei Christus: "Accipe pecunias mutuatas audacter et consolare et promitte creditoribus tuis reddere omnia dominica prima post octauas epiphanie Domine, quando monstratur sudarium, quia tunc omnia persoluentur eis." Quod et ita fecit. Circa vesperas enim dicte dominice venit nuncius de patria apportans pecunias, et eadem die creditoribus est satisfactum.

Chapter 106 of 123