Skip to the text

Caput 104

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus reuelabat sancte Birgitte cogitaciones cuiusdam episcopi, ipsam comedentem iudicantis, qui tamen erat amicus virginis Marie etc.

Quadam vice sponsa Christi, sedens in conuiuio cum quodam episcopo Aboensi, scilicet domino Hemmingo, in mensa de cibis delicatis sibi appositis comedebat in honorem Dei, propter quod episcopus dicebat in corde suo: "Cur ista domina habens donum spiritus a delicatis cibis non abstinet?" Tunc ipsa, nichil sciens de talibus cogitacionibus eius, circa vesperas, cum esset in oracione, audiuit in spiritu vocem dicentem: "Ego sum, qui impleui pastorem spiritu prophecie; numquid propter ieiunia sua? Ego sum, qui feci coniugatos; quid meruerunt illi? Ego iussi prophete, vt adulteram reciperet in coniugem; numquid non obediuit ipse? Ego sum, qui loquebar cum Iob ita bene in deliciis suis, sicut quando sedebat in sterquilinio. Ideo, quia ego sum mirabilis, facio sine precedentibus meritis omnia, que michi placent."

Quam quidem reuelacionem ipsa statim illi episcopo exhibuit. Episcopus autem hoc audiens recognouit se et fatebatur, quod illas cogitaciones in mensa habuerat, propter quod humiliatus animo, petendo veniam ab ea, rogauit eam pro se orare. Tunc tercio die apparens eidem domine Birgitte oranti beatissima virgo Maria dixit: "Die eidem episcopo, quod, quia omnes predicaciones suas inchoare solet a laude mea et quia per iudicium suum te iudicabat in mensa, eciam quia illud iudicium caritatis et non inuidie erat, ideo caritas meretur consolari. Dic ergo ei, quod ego volo ei esse in matrem et eius animam presentare Deo. Et ego nunc exponam ei, quod ipse est animal septimum de animalibus prioribus tibi ostensis, et quod ipse verba Dei coram regibus et pontificibus portabit."

Chapter 107 of 123