Skip to the text

Caput 105

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Verba Christi, que retulit sancta Birgitta abbati de Farfa, vt se corrigeret.

Christus loquitur: "Tu, domine abbas, deberes esse speculum religiosorum, sed tu es caput meretricum; hoc patet in filiis, pro quibus es infamatus. Tu deberes esse exemplum pauperum et distributor indigencium, sed ostendis te esse de elemosina magnum dominum; hoc patet, quia magis inhabitas castra quam claustrum. Tu deberes esse doctor et mater fratrum tuorum, et factus es vitricus et nouerca. Tu ludis in deliciis et in pompa, illi autem afflicti murmurant tota die. Ideo, nisi te correxeris, te deponam de castris, et cum minimis fratribus non habebis consorcium nec ad patriam tuam, vt credis, redibis nec patriam meam introibis." Sic postea omnia euenerunt.

Chapter 108 of 123