Skip to the text

Articulus 48

Contra errores capituli septuagesimi quinti et quorumdam sequentium.

CAPITULO septuagesimo quinto asseritur, quod Deus cœlum ornavit lucernis siderum, quæ diabolos expellant, timorem illis incutiendo. Si sidera sunt corpora inanimata, quomodo terrent diabolos, qui sunt intellectuales substantiæ? Si autem animata dicantur, quid verentur diaboli sibi ab illis infligi? Rationabilior plane est doctrina Sanctorum, quæ docet dæmonum malitiam ab angelis sanctis reprimi ac frenari: quod etiam specialiter pertinet ad specialem angelicæ ordinem hierarchiæ.

Capitulo septuagesimo sexto dicitur: Primo buccinæ sonitu tellus et montes prosternentur et in pulverem redigentur. Fatemur et nos, in fine sæculi innovationeque mundi terram planandam: quod absque montium prostratione non fiet. Sequitur ibi: Hora veniente, cœlum scindetur et debilitabitur. Si hoc de reali scissione cœlestium orbium proferatur, verum non creditur. In quibus tamen ad impiorum majorem perterritionem aliquæ forsan apparebunt scissuræ, sicut in fulguratione: juxta quem modum in Scripturis cœli vicissim aperti feruntur.1 Cœlestia autem corpora incorruptibilia a philosophis comprobantur.2 Adjungitur quoque hic:3 Et angeli octo Dei thronum sustentabunt. Si, ut Mahon affirmat, non Christus, sed Deus in persona propria judicabit, quærendum est an in aliqua forma visibili apparebit. Et videtur quod imo, ut videatur a judicandis. Sed thronus in quo residebit, quid sustentatione hac indigebit? An forsan ne cadat deorsum, utpote quia de natura corporum gravium erit, quod summi Regis majestati non competit? Et quid magis idoneum est thronum Dei sustentare quam omnipotentia ejus? Quæ et universum mundum absque labore, solo sustentat imperio, sicut Paulus ait apostolus: Omnia portat verbo virtutis suæ. Et Psalmista: Verbo (inquit) Domini cœli firmati sunt.

Capitulo septuagesimo septimo habetur: Illius diei, puta judicii, tantum erit spatium quantum est quinquaginta millium annorum. Hujus falsitas ante jam tacta est, et sequenti tractatu probabitur. Et subditur: Illo die cœlum ut fumus evanescet, tellus ut linea carpetur. Jam supra ostensum est, quod corpora cœlestia quantum ad suam substantiam non peribunt nec corrumpentur; sed quantum ad quamdam accidentalem dispositionem et statum peritura dicuntur, quoniam motus et solita influentia eorum cessabunt. Terra autem per ignem conflagrationis purgabitur, et superficies sua majorem alterationem suscipiet. Verumtamen nec substantialiter nec quoad se totam corrumpetur: quamvis aliquæ ejus partes tunc corrumpendæ sint, quod et quotidie fit, elementis contrariis in se invicem agentibus.

Capitulo octogesimo octavo habetur, quod quidam dæmones prius assueti cœlum auscultatum ascendere, nunc ipsum plenum atque munitum custodibus pervigilibus reperiunt, et auscultantem omnem stella lucidissima persequitur. Istud est valde puerile, imperitum ac fatuum. Dæmonibus enim determinatus est a divina justitia locus a die transgressionis et dejectionis eorum. Nec Deus cum angelis ac Beatis in cœlo, nec angeli inter se habent corporale colloquium sive consilium quod per localem approximationem percipi possit. Sed nec dæmones in propria natura corporalem habent auditum quo quidquam percipiant taliter auscultando. Imo unus spiritus insinuat et loquitur alteri per spiritualem conversionem sui ad ipsum: ad quod localis approximatio necessaria non censetur; sed quod in corporalibus efficit situs, hoc in spiritualibus ordo. Denique, quomodo stella persequitur dæmonem auscultantem? An eum conspicit seu cognoscit? Nunc quoque præhabitum est, quod ab angelis sanctis dæmones refrenantur.

Capitulo nonagesimo septimo dicitur: Timentes Deum possidebunt in paradiso hortos palmarum, et vinum, puellasque consocias atque consimiles papillis brevissimis; et hoc est donum ac optima remuneratio Dei. Ecce quam impium verbum! Nonne carnalissimus et vere turpissimus fuit qui dixit hoc, qui præmium bonis tale promisit? Quid enim promitteret, nisi quod summe optavit, utpote voluptates venereas? Absit, absit, ut præmium virtutum, præsertim fidei, spei et caritatis divinæ, credatur hoc bonum brutale, sensuale ac corporale. Non sic Deus citra, sed ultra condignum remunerat. Optima remuneratio fidelium ac Sanctorum est summæ et increatæ Veritatis clara et facialis contemplatio æterna, summæ infinitæque bonitatis fruitio plena, dulcissima, intermina. Sed de isto supra satis dictum recordor. Impossibile certe est eos Deum spirituali, puro irreciprocoque amore diligere, qui talem ab eo sperant ac præstolantur mercedem.4 O quam viles et modicæ, imo quam aspernandæ ac nullæ sunt delectationes illæ venereæ gustus et tactus, quas immundissimus atque miserrimus Mahon suis promisit, comparatione cœlestium, supercœlestium, angelicarum, purissimarum ac deiformium delectationum, quas Unigenitus Patris æterni, Dominus noster Jesus Christus, mundi salvator, rex gloriæ, suis promisit fidelibus! Certe, si Mahon unquam vir spiritualis et heroicus exstitisset, aut divinas consolationes expertus fuisset, nunquam præfatam remunerationem maximam appellasset.

Capitulo nonagesimo octavo inducitur: Animas malorum vi et coactas, bonorum autem animas leviter et sponte extrahunt angeli. Fatemur quod vicissim viri virtuosi et sancti leviori morte decedunt quam impii: nihilo minus dispensatione divina occulta et justa, frequenter contingit oppositum. Deus etenim suos electos in præsenti vita volens purgare, eos interdum dirissima morte, ut ad æternam beatitudinem citius perducantur, affligit. Reprobos vero leviori quandoque morte educit, sciens quod in æternæ damnationis supplicia mox labentur.

Capitulo alio asseritur: In illa morte de qua Mahon loquitur ibi, fit angelorum descensus. Imo nos Christiani certissime scimus, quod omni die ac nocte angeli sancti descendunt ad homines, eis adsistentiam exhibentes, et in oblatione Sacramenti evangelicæ legis incessabiliter adsunt angeli sancti.

Postremo, capitulo centesimo decimo dicitur: Omnibus deteriores sunt homines legibus subditi, quum increduli maneant, Deoque participes adjungant. Hoc tu dixisti, o Mahomet maledicte, adversarie Dei, Beelzebub fili. Sed ex præhabitis constat quod soli Christiani catholici, qui unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate credunt, diligunt et honorant, sint vere fideles et servi, imo amici adoptivique filii Dei sublimis et benedicti, qui evangelicam legem per veteris Testamenti Prophetas prænuntiavit venturam, eamque per Christum contulit, atque per sanctos Apostolos ceterosque Christi discipulos ubique terrarum eam diffudit, per infinita eam confirmans miracula. Denique nequaquam ponimus Deo participes prout rudis Mahon nobis imponit, nec talem superpurissimo ac supersimplicissimo generationem Deo adscribimus, qualem Mahomet imaginatur.

Hæc de erroribus, perfidiis, impietatibus Alcorani inducta sufficiant : quanquam multo plures ibi errores sint hic intacti, de quibus brevitati studens pertransii, arbitrans hæc ad Alcorani reprobationem sufficere, quatenus Sarraceni veritate agnita resipiscant, atque ad Christum, qui est via, veritas et vita, sine cujus fide et lege nemo salvatur, protinus convertantur.5 Ad laudem et gloriam omnipotentis, supergloriosissimi Creatoris, qui est unus ac simplex in deitatis essentia, trinus in personis, Deus verus, unus, super omnia sublimis et benedictus.

CONTRA

PERFIDIAM MAHOMETI

Footnotes

  1. Ezech. 1, 1; ↩

  2. Matth. 1, 16; ↩

  3. Act. vii, 56; x, 11. ↩

  4. lib. I, art. XVII. ↩

  5. Joann. XIV, 6. ↩

Chapter 70 of 114