Articulus 24
Testimonia Philonis et Josephi ac Rabbi Moysis Judæorum, Poetæ quoque atque Sibyllæ gentilium, de Domino nostro Jesu Christo.
THEOLOGUS. — Contestante beatissimo nostro Hieronymo, Philo Judæus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores Ecclesiæ computatur, quoniam librum de prima Ecclesia Christianorum apud Alexandriam, id est de vita discipulorum B. Marci evangelistæ, conscripsit: in quo laudem nostrorum eleganter prosequitur, utpote quod orationi vacent, psalmis, lectioni, et continentiæ. Scribit in libro eodem, quod non solum apud Alexandriam, sed in aliis pluribus locis, tempore suo Christiani exstiterint; eorumque habitacula, monasteria vocat. Hic eruditissimus Judæorum Philo
Romam adveniens, B. Petro locutus est, ejusque amicitiam habuit, et ob id librum de laudibus discipulorum S. Marci, discipuli Petri archiapostoli, edidit.
Compegit præterea alios pene innumerabiles præclarissimos libros: quorum titulos, libro de Illustribus viris, Hieronymus exprimit. Fecit autem librum de apostolicis viris, quem de Vita contemplativa inscripsit, eo quod semper cœlestibus inhient, Deumque incessanter exorent. Quum ergo vir talis ac tantus, Christi ministros tantis prosequitur laudibus, quid aliud agit, nisi Christi fidem legemque approbat? Non est enim servus major domino suo.1
PHILOSOPHUS. — Tanti viri (præsertim quum Judæus fuerit) testimonium valde reor credibile.
THEOLOGUS. — De hoc ipso Philone apud Græcos vulgariter dicitur: Aut Plato Philonem sequitur, aut Philo Platonem. Tanta est equidem eloquentiæ ac sententiarum parilitas. Sed quoniam, o Philosophe, contra Judæos disputamus, in quorum lege scriptum agnoscimus, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum;2 audi demum et Josephi de Christo testimonium pulchrum.
PHILOSOPHUS. — Qualis erat hic Josephus?
THEOLOGUS. — Judæi libros ejus recipiunt, eumque maximum fuisse historiographum referunt, et multo cum præconio laudant. Denique fidelis noster Hieronymus, in libro de Viris illustribus: Josephus (inquit) Mathathiæ filius, ex Jerosolymis sacerdos, a Vespasiano captus, postea Romam advenit. Hic Vespasiano et Tito Romanis imperatoribus carissimus fuit, et ob ingenii gloriam, statuam quoque Romæ promeruit. Hic Josephus septem libros captivitatis Judaicæ compegit; aliosque viginti libros Antiquitatum, ab exordio mundi usque ad annum tertiumdecimum, Domitiani Cæsaris quartum, edidit. In quorum octavodecimo, Jesum fatetur a Pharisæis propter magnitudinem miraculorum occisum; Joannem quoque
Baptistam verum fuisse prophetam testatur, atque ob interfectionem apostoli Jacobi, Jerusalem esse destructam.
Porro Domino nostro Jesu Christo testimonium perhibet tale: Eodem tempore fuit Jesus, sapiens vir, si tamen virum eum oportet dicere. Erat enim mirabilium patrator operum, et doctor eorum qui libenter vera suscipiunt. Plurimos quoque tam de Judæis quam gentibus habuit sectatores, et credebatur esse Christus.
PHILOSOPHUS. — Non dicit eum fuisse Christum, sed quod credebatur Christus.
THEOLOGUS. — Adverte quid subdat: Quumque invidia nostrorum principum cruci eum Pilatus addixisset, nihilo minus qui eum primum dilexerant, perseveraverunt in fide. Et quando, quare, vel quomodo, pandit hic Josephus, addens: Apparuit autem eis tertia die vivens, hæc et alia mirabilia carminibus Prophetarum de eo vaticinantibus; et usque hodie gens Christianorum, ab hoc sortita vocabulum, non deficit.
PHILOSOPHUS. — Hic evidenter fatetur Jesum Nazarenum esse regem Messiam seu Christum.
THEOLOGUS. — Utique. Sed ut veritas plenius innotescat, tertium insuper tibi ex Judæis testem adducam. En Rabbi Moyses, nedum excellens theologus, sed et summus philosophus, in libro Judicum ait: Jesus Nazarenus visus est esse Messias, et interfectus est per modum judicii. Et ipse fuit causa unde promeruit Israel ut destrueretur in gladio.
PHILOSOPHUS. — Nunc de Christo gentilium testimonia profer. Jam enim trium magnorum ex Judæis testimonia adduxisti virorum.
THEOLOGUS. — De Christi nativitate, passione, resurrectione, atque secundo in mundum adventu, Sibylla hoc modo vaticinata est:
Judiciique die, tellus sudore madescet. E cœlo Rex adveniet per sæcla futurus: Scilicet in carne præsens, ut judicet orbem. Unde Deum cernent incredulus atque fidelis Celsum cum Sanctis, ævi jam termino in ipso. Sic animæ cum carne aderunt, quas judicet ipse. Cum jacet incultus densis in vepribus orbis, Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam. Exuret terras ignis, pontumque polumque. Inquirens, tetri portas effringet Averni. Sanctorum sed enim cunctæ lux libera carni Tradetur; sontes æternum flamma cremabit. Occultos actus retegens, tunc quisque loquetur, Secreta atque Deus reserabit pectora luci. Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes. Eripitur solis jubar, et chorus interit astris. Volvetur cœlum, lunaris splendor obibit. Dejiciet colles, valles extollet ab imo. Non erit in rebus hominum sublime vel altum. Jam æquantur campis montes et cærula ponti. Omnia cessabunt, tellus confracta peribit. Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni. Sed tuba tum sonitum tristem dimittet ab alto Orbe, gemens facinus miserum variosque labores; Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens. Et coram hic Domino reges sistentur ad unum. Reccidet e cœlis ignisque et sulfuris amnis.
Præterea, de Christi admirabili atque insolita nativitate inductis, facundissimus ille poeta concordat, in suis carminibus canens:
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Hæc atque similia ad fidei roborationem ex abundanti adduco.
Footnotes
Chapter 164 of 187