Skip to the text

Capitulum 3

Narratio Serapionis de octo principalibus vitiis.

OCTO sunt principalia vitia quæ humanum genus impugnant: quorum primum est gula, secundum luxuria, tertium avaritia, quartum ira, quintum tristitia, sextum acedia, septimum jactantia seu vana gloria, octavum superbia.

De duobus generibus vitiorum, et quadruplici effectu eorum.

HORUM vitiorum duo sunt genera. Aut enim naturalia sunt, ut gula; aut extra naturam, ut avaritia. Porro efficientia eorum est quadruplex. Nam quædam sine actione carnali nequeunt consummari, ut gula et fornicatio; quædam sine ulla corporis actione complentur, sicut superbia et gloria vana; aliqua quoque sumunt extrinsecus causas suæ productionis, ut avaritia atque ira; alia intestinis motibus excitantur, sicut acedia itemque tristitia.

Chapter 91 of 499