Skip to the text

Capitulum 26

Quod devicta passione gulæ, laborandum sit pro ceteris virtutibus obtinendis.

CONTINENTIÆ igitur atque jejuniis insistentes, festinare debemus, ut passione gulæ devicta, nequaquam sinamus animam nostram a ceteris virtutibus necessariis vacuam esse, sed omnes vires cordis nostri studiosius occupemus in eis : ne rediens concupiscentiæ spiritus, inveniat nos inanes et a virtutibus ipsis vacantes, jamque non sufficiat sibi aditum parare sibimet soli, sed introducat secum in animam nostram septem alia vitia, faciatque novissima nostra prioribus deteriora. Turpior namque erit anima graviusque damnabitur, quæ se renuntiasse sæculo gloriatur, si octo hæc vitia dominantur eidem, quam fuerat olim in sæculo constituta, quum nondum fuerat monasticam vitam ac monachi nomen professa. Nam hi septem spiritus idcirco nequiores dicuntur spiritu illo qui fuit primo egressus, quoniam desiderium gulæ per se non esset tam noxium, nisi introduceret passiones alias graviores, puta luxuriam, avaritiam, iram, tristitiam, acediam, vanam gloriam atque superbiam : quas certum est per se noxias esse ac peremptorias animæ. Ideo nunquam poterit perfectionem ac puritatem acquirere, qui eas existimat soli corporali jejunio obtinendas, nisi sciat se ob hoc debere abstinentiam corporalem assumere, quatenus carne jejuniis humiliata, possit facilius alia vitia expugnare, non resistente nec insolescente carne suæ saturitatis ingluvie.

Chapter 113 of 499