Capitulum 25
Diversa testimonia de significatione octo vitiorum.
OCTO vitia ista in Evangelio designantur, quum dicitur : Quum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit; tunc dicit, Revertar in domum meam unde exivi;1 et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam; tunc vadit et assumit alios spiritus septem nequiores2 se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Ecce sicut in Deuteronomio legimus septem gentes, excepta gente Ægyptiorum de qua egressi sunt filii Israel, ita et hic dicuntur reverti spiritus septem immundi, excepto eo qui narratur primo egressus ab homine. De hoc septenario numero ac fomite vitiorum in Proverbiis dicitur :3 Si te rogaverit inimicus tuus voce magna, ne consenseris ei, septem enim nequitiæ sunt in anima ejus; id est, si superatus gulæ spiritus cœperit ficta humiliatione tibi blandiri, rogans ut cœptum tuum relaxes fervorem, et aliquid ei impertias quod excedit continentiæ modum et justæ discretionis mensuram : ne resolvaris adulatione ipsius, nec revertaris ad pristinam remissionem aut priores concupiscentias gulæ, eo quod tibi arrideat securitas quædam expugnationis illius, qua videris paulisper quietior factus a carnalibus incentivis. Sic enim blandiendo quodammodo dicit : Revertar in domum meam priorem. Et procedentes confestim cum eo septem spiritus vitiorum, erunt acriores passione illa primitus superata, atque mox trahent te ad deteriora genera vitiorum.
Footnotes
Chapter 112 of 499