Capitulum 6
Cur diabolus Christum tentaverit.
DE illis autem passionibus seu peccatis debuit tentari Christus, incorruptam Dei imaginem ac similitudinem possidens, de quibus et Adam tentatus est quum adhuc erat in Dei imagine nondum corrupta aut violata: hoc est de gula, vana gloria, atque superbia; non de illis quibus involutus est Adam post divini transgressionem præcepti, imagine ac similitudine Dei jam violata in eo ex vitio proprio. Gula quippe fuit quod præsumpsit comedere de fructu ligni prohibiti; vana gloria, quum dicitur :1 Aperientur oculi vestri; superbia, quum dicitur : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. In his itaque tribus legimus etiam Christum fuisse tentatum : de gula, quum dixit ei diabolus : Dic ut lapides isti panes fiant;2 de vana gloria, quum dicitur :3 Si Filius Dei es, mitte te deorsum; de superbia, quum ostendens ei omnia mundi regna gloriamque eorum, asseruit :4 Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me; ut dum Christus eisdem tentationibus est pulsatus quibus et homo primus, doceat nos suo exemplo qualiter tentatorem vincere debeamus.
Idcirco et ille dicitur Adam, et iste :5 ille primus ad ruinam et mortem, hic primus ad resurrectionem et vitam. Per illum omne genus hominum condemnatur, per istum omne genus hominum liberatur. Ille de rudi et intacta terra plasmatur, iste de Maria virgine procreatur. Hinc sicut necessarium fuit Christum tentationes suscipere, ita non oportuit eum excedere aut peccare. Nec potuit Zabulus Christum de fornicatione tentare, a quo fuerat victus in tentamine gulæ : quia nec primus Adam fuisset devictus, nisi deceptus illecebris tentatoris acquievisset passioni libidinis generatrici. Hinc Filius Dei non dicitur absolute venisse in similitudine carnis, sed in similitudine carnis peccati :6 quia quum esset in eo vera caro, manducans, bibens, dormiens, clavorum confixionem veraciter patiens, non tamen veraciter habuit peccatum quod caro in ceteris per prævaricationem contraxit. Non enim expertus est stimulos concupiscentiæ carnalis ignitos, qui et nolentibus nobis oriuntur in interioribus nostris, natura causam administrante; sed participando naturam humanam, accepit similitudinem quamdam carnis peccati. Quum enim naturalia opera exerceret atque humanas infirmitates omnes perferret, æstimatus est etiam subjacere huic passioni gulæ aut concupiscentiæ, ut per has infirmitates videretur in carne sua portare conditionem et labem hujus peccati jam dicti. Denique, de illis vitiis tentavit solum Christum in quibus vicerat hominem primum : conjiciens Christum instar ceterorum aliis vitiis superandum, si vinceret eum in his in quibus vicerat protoplastum.
Itaque diabolus in primo certamine confutatus et victus, non potuit Christo inferre secundum morbum de radice principalis vitii pullulantem, puta concupiscentiam libidinosam de gula nascentem : quoniam vidit Christum nullatenus admisisse initialem causam ægritudinis hujus, videlicet gulam; eratque superfluum ut speraret a Christo fructum peccati carnalis, cujus semina seu radices cernebat eum nullatenus admisisse. Quamvis secundum Lucam, qui tentationem illam qua dicitur : Si Filius Dei es, mitte te deorsum; ponit ultimam, hæc superbiæ passio possit intelligi, ita ut illa superior quam Matthæus ponit tertiam, in qua juxta Lucam, diabolus Christo ostendit omnia regna mundi in momento temporis, accipiatur impugnatio avaritiæ.78 Ita, quod Christus de gula invictus, tentari a dæmone de fornicatione non potuit, idcirco diabolus ad avaritiam transiit, Christum tentans de ea quam Zabulus scivit omnium malorum esse radicem. In qua iterum superatus, non audebat Christum tentare de aliquo vitio ex avaritia emanante, sed transiit ad passionem extremam, puta superbiam;9 qua noverat sæpe tentari perfectos qui cetera vicerunt peccata, per quam meminerat corruisse se ipsum, quum Lucifer esset, et alios plures secum absque incitamento præcedentium passionum. Juxta ordinem hunc prædictum, a Luca evangelista descriptum, impugnatio et figura tentationum quibus diabolus aggressus est primum Adam et istum, elegantissime congruit. Nam dictum est Adæ :10 Aperientur oculi vestri; Christo ostendit omnia regna mundi. Adæ dixit : Eritis sicut dii;11 Christo autem : Si Filius Dei es.12
Footnotes
Chapter 94 of 499