Capitulum 11
De qualitate et origine cujuslibet vitii.
UTQUE nunc disputemus sigillatim de speciebus cujuslibet vitii, gulæ sunt tres species: prima, quæ incitat monachum ad refectionem ante legitimam horam; secunda, quæ gratulatur ventris repletione et quarumlibet escarum voracitate; tertia, quæ accuratos et lautos appetit cibos. Quæ tres species non modico damno feriunt monachum, nisi studuerit se ab omnibus eis pari studio ac observantia emundare. Quemadmodum namque absolutio jejunii nequaquam est præsumenda ante horam statutam, ita ventris ingluvies atque escarum sumptuosa et exquisita coctura sunt amputandæ. Nempe ex his tribus speciebus gulæ nascuntur diversæ ac pessimæ culpæ. De prima enim gignitur odium monasterii; deinde horror et intolerantia ejusdem habitaculi inde excrescit: quam intolerantiam discessio et fuga velocissima mox sequentur. De secunda specie suscitantur igniti luxuriæ libidinisque aculei. Tertia vero avaritiam valde parit, nec sinit monachum usquam fundari in paupertate Christi perfecta, cujus passionis vestigia nobis inesse isto deprehendimus signo: dum scilicet ab aliquo Fratrum ad refectionem detenti, non sumus contenti sumere cibum eo sapore quo a Fratre paratus est, sed importuna effrenataque libertate petimus aliquid superfundi. Quod fieri nullo modo oportet, tribus ex causis. Primo, quia mens monachi debet semper versari in omni exercitatione patientiæ ac parcitatis, et juxta Apostolum, discere in quibus est sufficiens esse.1 Nullatenus etenim poterit refrenare desideria carnis occulta sive majora, qui degustatione modicæ insuavitatis aut insipiditatis motus, non potuit ad momentum refrenare gutturis sui delicias. Secundo, quia interdum contingit ut Frater non habeat quod petitur superfundi seu adjici, et ita incutitur verecundia paupertati vel frugalitati ipsius, dum paupertas ejus manifestatur, quam maluit soli Deo cognitam esse. Tertio, quoniam sapor quem petimus adjici, quandoque displicet aliis, sicque multis injuriam irrogamus, dum satisfacere cupimus gulæ et concupiscentiæ nostræ: propter quod ista libertas est penitus detestanda.
Præterea tres sunt species fornicationis. Prima est illicita utriusque sexus commixtio. Secunda fit absque tactu femineo, pro qua Onan filius Judæ patriarchæ percussus describitur;2 quæ in Scripturis immunditia appellatur, de qua Apostolus: Dico, inquit, innuptis et viduis, Bonum est illis si permanserint sicut ego: quod si non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri.3 Tertia est quæ mente concipitur, de qua in Evangelio loquitur Christus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.4 Quas tres species beatus Apostolus docet pari modo eradicandas, dicendo: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem;5 et iterum de duabus:6 Fornicatio, inquit, et immunditia nec nominentur in vobis; itemque, Scitote quoniam omnis fornicator et immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Quæ tria ut a nobis pari diligentia caveantur, eadem exclusio a regno Dei perterret nos.7
Insuper tres sunt avaritiæ species: prima, quæ non sinit renuntiantes nudari divitiis et facultatibus suis; secunda, quæ persuadet ut majori cupiditate resumamus quæ propter Deum reliquimus, seu pauperibus dedimus; tertia, quæ instigat ad desiderandum vel acquirendum ea quæ nec ante habuimus. Iræ quoque tres sunt species: una, quæ intus exardescit; secunda, quæ in verba et facta prorumpit, de quibus hortatur Apostolus: Nunc autem deponite et vos omnem iram et indignationem;8 tertia, quæ non solum fervet et durat per horam ut aliæ duæ, sed per dies et tempora reservatur. Quæ omnia æqualiter abhorrere, vitare atque damnare debemus. Amplius, tristitiæ duæ sunt species: una, quæ generatur ira cessante, vel damno illato, aut desiderio cassato seu impedito; alia, quæ descendit ex irrationabili mentis anxietate aut desperatione. Acediæ quoque duæ sunt species: una, quæ ad somnum inclinat; alia, quæ cellam deserere ac fugere monet. Porro quamvis vana gloria sit multiplex et in diversas species dividatur, duo tamen sunt genera ejus: unum, quo de carnalibus et manifestis inaniter gloriamur; aliud, quo inflammamur desiderio vanæ laudis pro spiritualibus et occultis.
Footnotes
Chapter 99 of 499