Skip to the text

Capitulum 18

Interrogatio de comparatione septem gentium et octo vitiorum.

GERMANUS: Quomodo ergo octo sunt vitia nos impugnantia, quum per

Moysen septem gentes dinumerentur quæ Israelitico populo adversantur; et qualiter utile nobis est terras vitiorum nunc possidere?

Responsio, quomodo secundum octo vitia, octo gentium numerus impleatur.

SERAPION: Omnium absoluta est sententia, quod octo sint principalia vitia quæ monachum tentant. Quæ figuraliter designata sub nominibus gentium præfatarum, idcirco non ponuntur in numero tanto, quoniam Moyses, imo Deus per Moysen, in Deuteronomio loquebatur filiis Israel de Ægypto egressis, atque ab una fortissima gente Ægyptiaca liberatis. Quæ figura in nobis quoque rectissime adimpletur, quia de sæculi laqueis expediti, gula caremus; et habemus jam simili ratione conflictum contra septem peccata, prima passione, videlicet gula, quæ jam victa est, minime computata. Cujus etiam terra non datur in possessionem Israeli, sed divinitus ei præcipitur ut egrediatur de illa atque perpetue deserat eam. Idcirco jejunia ita sunt moderanda, ut non compellamur per immoderantiam, ad quam inducit defectio sive infirmitas carnis, reverti rursus ad terram Ægyptiam, id est ad pristinam gulæ et carnis concupiscentiam, quam abjecimus quum huic mundo renuntiaremus.1 Quod figuraliter illi perpessi sunt qui in solitudine ollas carnium cupiebant, super quas in Ægypto sedebant.23

Footnotes

  1. Ephes. vi, 12. ↩

  2. Exod. xvi, ↩

  3. Ps. xc, 7. ↩

Chapter 105 of 499