Capitulum 23
Quomodo nobis sit utile terras vitiorum possidere.
AMPLIUS, quod possidere jubemur terras perniciosarum harum gentium, intelligendum est ita : unumquodque vitium habet in corde nostro propriam stationem seu mansionem, quam vindicans et usurpans sibi in anima nostra, exterminat Israelem, id est divinorum contemplationem, et ei adversari non cessat. Non enim possunt vitia cohabitare virtutibus : Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate?1 Sed quum vitia fuerint superata ab Israelitico populo, hoc est a virtutibus contra ea pugnantibus, obtinebit deinde castitas locum quem in corde nostro spiritus concupiscentiæ occupavit, et locum furoris ac iræ patientia vindicabit; locum mortiferæ tristitiæ possidebit tristitia salutaris gaudio plena; locum quem vastabat acedia, actuabit, fecundabit et excolet fortitudo; locum quem conculcavit superbia, honestabit humilitas : sicque expulsis vitiis singulis, virtutes eis contrariæ possidebunt eorum loca in anima. Quæ virtutes seu loca non immerito appellantur filii Israel, id est animæ Deum contemplantes. Qui etiam filii Israel, hoc est virtutes seu actus virtutum, quum universas cordis expulerint passiones, magis credendi sunt recuperasse proprias possessiones quam invasisse alienas.
Footnotes
-
II Cor. vi, 14. ↩
Chapter 110 of 499