Skip to the text

Capitulum 12

In quo vana gloria sit utilis.

VERUMTAMEN vana gloria utiliter in re una assumitur ab incipientibus, his præsertim qui adhuc carnalibus vitiis instigantur: verbi gratia, si tunc dum de fornicatione tentantur, mente conceperint sacerdotalis officii dignitatem, aut famam qua a multis creduntur esse immaculati et sancti; et ita saltem hac consideratione declinent concupiscentiæ stimulos, judicando eos turpes atque indignos suæ famæ aut ordini tali, et retundendo majus malum malo minore. Tolerabilius quippe est quemquam pulsari gloria vana, quam fornicationem incidere, de qua aut non aut vix reparari valeat post ruinam. Quod unus Prophetarum eleganter expressit, dicendo: Propter me longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas;1 id est, dum laudibus vanæ gloriæ caperis, nequaquam ad profunda inferni decurras, et irrevocabiliter demergaris consummatione mortalium peccatorum.

Nec mirum quod tanta vis inest vanæ gloriæ passioni, ut valeat refrenare eum qui pene cadit in fornicationis fœtorem, quum sæpissime sit probatum experimentis multorum quod eum quem suo veneno semel corruperit, tam infatigabilem reddat, ut faciat eum vix sentire biduana aut triduana jejunia. Quod etiam scimus in hac eremo quosdam esse confessos sæpe, quod scilicet constituti in cœnobiis Syriæ, sine labore toleraverunt jejunium quinis seu quinque diebus continuo; nunc vero dicunt se tanta fame affligi a tertia hora, ut vix queant quotidiana differre jejunia usque ad nonam. Super qua re abbas Macarius pulchre respondit cuidam quærenti cur fame pulsaretur in eremo a tertia hora, qui in cœnobio non sensit esuriem contemnendo seu differendo refectionem frequenter hebdomada integra: Quia hic nullus est testis jejunii tui qui te suis laudibus nutriat ac sustentet; ibi autem saginavit te digitus hominum et gloriæ vanæ refectio. Denique hujus rei figura, qua diximus vitium fornicationis excludi superveniente vanæ gloriæ spiritu, exprimitur pulchre satis in libro Regum, ubi describitur quod Nabuchodonosor rex transtulit populum Israel, a Nechao rege Ægypti captivatum, de finibus Ægypti ad terram suam, non ut populum Israel restitueret pristinæ libertati aut terræ natali, sed ut longius asportaret eos, ad suam videlicet regionem.2 Quæ figura rite in hac re completur. Nam quamvis tolerabilius sit deservire vanæ gloriæ quam fornicationi, difficilius tamen disceditur a dominatione ac jugo vanæ gloriæ: et ei subjectus, quasi longiori spatio captivus abductus, difficilius revertetur ad terram natalem et libertatem. Et merito increpatio illa prophetica ad eum dicitur:3 Quare inveteratus es in terra aliena? Recte enim dicitur inveteratus in terra aliena, qui a terrenis vitiis non innovatur seu emundatur.

Postremo superbiæ duæ sunt species: prima carnalis, secunda spiritualis; et ista spiritualis perniciosior est, et specialius eos impugnat qui in virtutibus profecerunt.

Footnotes

  1. Is. XLVIII, 9. ↩

  2. IV Reg. XXIV, 14, 15. ↩

  3. Baruch III, 11. ↩

Chapter 100 of 499