Capitulum 10
De sex vitiorum concordia, et cognatione duorum ab eis differentium.
HÆC igitur octo vitia licet diversimode oriantur atque dissimiles efficientias habeant, sex tamen, videlicet gula, fornicatio, avaritia, ira, tristitia, acedia, connexa sunt quadam cognatione, et ut ita dixerim, concatenatione, ita quod unum generet aliud: sicut de gula oritur fornicatio, de fornicatione avaritia, de avaritia ira, de ira tristitia, de tristitia acedia. Ideo contra vitia ista pugnandum est simili modo ac ordine, ita ut primo certemus contra vitium illud ex quo nascitur sequens. Facilius namque arescit noxia latitudo sive proceritas arboris, si radices ejus antea nudatæ fuerint aut excisæ. Sic et rivi infestantium aquarum protinus siccabuntur, quum generator eorum fons ac venæ profluentes fuerint solerti industria obturatæ. Ideo, ut vincatur acedia, ante est superanda tristitia; et prius eradicanda est ira, ut expellatur tristitia. Sic et avaritia primo est conculcanda, ut iracundia exstinguatur; fornicatio quoque est refrenanda, ut avaritia evellatur; atque ut fornicatio evitetur, gulam oportet reprimere. Residua etiam duo, videlicet vana gloria et superbia, simili modo connexa sunt, ita ut incrementum prioris sit generatio consequentis. Nam vana gloria parit superbiam. Sed a præcedentibus sex vitiis penitus diversificantur, nec simili societate eis confœderantur; et non solum non generantur ex illis, imo contrario modo et ordine suscitantur. Nam illis evulsis, ista vehementius insurgunt et male fructificant, et mortificatione illorum pullulant et succrescunt vivacius. Unde et diverso modo impugnamur his vitiis. Siquidem in unumquodque illorum sex vitiorum tunc cadimus, quum a vitiis ea præcedentibus victi fuerimus; sed majus periculum imminet incidendi hæc duo peccata, quum victores vitiorum facti consistimus. Omnia itaque vitia quemadmodum incremento præcedentium generantur, ita illorum diminutione eradicantur. Hinc et vana gloria primo est præfocanda ac evitanda, ut excludi possit superbia; sicque semper prioribus vitiis superatis, sequentia mox cessabunt, et præcedentium exstinctione passiones residuæ deficient absque labore. Et licet octo ista vitia connexa sibi sint et permixta ratione præhabita, specialius tamen dividuntur in quatuor conjugationes ac copulas: nam gula et fornicatio peculiari fœderantur consortio, avaritia quoque et ira, deinde tristitia et acedia; postremo vana gloria et superbia specialius sibi sociantur.
Chapter 98 of 499