Capitulum 14
De instituendo certamine contra peccata secundum molestationem ipsorum.
IDEO ita debemus arripere prælia contra hæc vitia, ut unusquisque exploret et penset quo vitio maxime infestetur, et contra illud potissime prælietur: totam cordis sui sollicitudinem figens circa illius observationem et expugnationem, et dirigens contra illud quotidiana spicula jejuniorum, contra illud emittens cunctis momentis suspiria cordis ac crebra gemituum tela; impendens etiam contra illud vigiliarum labores et meditationes salubres, indesinentes quoque orationum fletus ad Dominum fundens, impugnationis suæ victoriam a Deo jugiter et confidenter deposcens. Impossibile namque est quempiam promereri triumphum de qualibet passione, priusquam cognoverit non se posse obtinere victoriam sui certaminis propria industria aut suo labore; quum tamen necesse sit eum die noctuque omni cura sollicitum esse, ut valeat emundari. Quumque se senserit ab illo vitio liberatum, rursus perlustret cordis sui secretum, ac perscrutetur quæ major aut pejor culpa seu passio sit in eo, et contra eam specialissime omnia spiritualia arma assumat ac moveat : sicque semper fortioribus vitiis victis, obtinebit facilem celeremque victoriam de residuis malis, quia et mens processu triumphorum fiet robustior, et debiliorum pugna succedens faciet ei promptiorem præliorum proventum; ut fieri solet ab his qui consueverunt coram regibus congredi seu pugnare contra quaslibet bestias, intuitu præmiorum, quod spectaculum vocatur pancarpum. Hi primo arripiunt pugnam contra bestias fortiores aut ferociores : quibus devictis, facilius superant reliquas minus impetuosas et minus terribiles. Sic et fortioribus vitiis primitus expugnatis et infirmioribus succedentibus, sortiemur perfectam victoriam absque discrimine. Nec tamen putandum quod quis principaliter contra unum vitium dimicans, quasi incautus tela aliorum non prospiciens, possit facilius lædi ictu inopinato : quod nequaquam contingit. Impossibile namque est ut is qui pro cordis sui emundatione sollicitus est, et mentis suæ intentionem armaverit ad expugnandum vitium unum quodcumque, non habeat generalem quemdam horrorem similemque custodiam contra vitia reliqua. Qualiter enim merebitur victoriam obtinere de illa passione quam appetit expugnare, qui vitiorum contagio indignum se facit ope et gratia purgationis aliorum ? Sed quum principalis intentio cordis nostri assumpserit sibi specialem pugnam adversus aliquam passionem, orabit attentius pro exstirpatione illius, peculiari supplicans cura ac studio ut diligentius se observet, atque per hoc celerem mereatur adipisci victoriam. Hinc etiam legislator docet nos ordinem præliorum exercere debere, nec tamen de nostra virtute confidere : Non timebis (inquiens) eos, quoniam Dominus Deus tuus in medio tui est ; Deus magnus et terribilis consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes : non poteris eas delere pariter, ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ; dabitque1 eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet eos donec penitus deleantur.
Footnotes
-
Deut. vii, 21-23. ↩
Chapter 102 of 499