Capitulum 16
De significatione septem gentium quarum terras accepit populus Israel; et quare interdum dicantur septem gentes, aliquando plures.
HÆ sunt septem gentes quarum terras Deus se promisit daturum filiis Israel de Ægypto egressis. Et quoniam, teste Apostolo, omnia in figura contigerunt illis, debemus scripta illa accipere pro nostra exhortatione.1 Sic etenim legitur : Quum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum et Gergesæum et Amorrhæum, Chananæum et Pherezæum et Hevæum et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te, et tradiderit eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem.2 Quod vero multo majoris numeri esse dicuntur, ista est ratio: quoniam plura sunt vitia quam virtutes. Ideo in catalogo seu enumeratione septem esse dicuntur, in expugnatione vero absque certo numero exprimuntur. Numerosior namque est populus passionum carnalium quam Israel: qui numerus procedit de hoc septenario vitiorum fomite ac radice. Inde enim procedunt homicidia, hæreses, contentiones, furta, falsa testimonia, blasphemiæ, comessationes, ebrietates, detractiones, ludicra, turpiloquium, mendacia, perjuria, stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas, amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio, tentatio, desperatio, ac alia multa quæ longum est explicare. Quæ quum a nobis levia reputentur, audiamus quid Apostolus sentiat, aut quam sententiam proferat de eisdem: Neque muraveritis, inquit, sicut quidam illorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore;3 et de tentatione: Neque tentemus, ait, Christum, sicut quidam illorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.4 D Contra detractionem quoque ait Scriptura: Noli diligere detrahere, ne eradiceris. De desperatione Apostolus: Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem omnis immunditiæ.56 Porro quod clamor damnetur, quemadmodum indignatio atque blasphemia, apertissime edocemur, eodem Apostolo præcipiente: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia.7
Alia quoque quamplura istis similia vitia ex octo illis nascuntur, quamvis sint multo plura numero quam virtutes; victis tamen illis principalibus octo vitiis, protinus conquiescunt, et simul cum illis delentur internecione perpetua. De gula quippe oriuntur comessationes et ebrietates; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra et stultiloquium; de avaritia, mendacia, fraus, furta, perjuria, turpe lucrum, falsa testimonia, violentia, rapacitas; de ira, homicidia, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo et desperatio; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, evagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas, curiositas; de vana gloria, contentiones, hæreses, jactantia atque præsumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio. Præterea, quod hæ pestes seu culpæ sint etiam fortioris naturæ, sentimus manifeste ex impugnatione earum. Fortius enim in nostris militat membris delectatio carnalium passionum aut vitiorum, quam studia virtutum, quæ non acquiruntur nisi cum maxima cordis corporisque contritione. Si autem spiritualibus oculis intuearis illas innumerabilium et invisibilium hostium turbas quas enumerat Apostolus, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus; illud quoque si perpendas quod de homine justo fertur in Psalmo: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; clare cognosces quod multo majoris sint numeri ac validiores quam nos carnales et terreni, quum data sit illis spiritualis aeriaque substantia.
Footnotes
Chapter 104 of 499