Capitulum 5
Quomodo Christus solus absque peccato tentatus sit.
PROPTEREA Dominus noster Jesus, qui dicitur ab Apostolo tentatus per omnia secundum similitudinem nostram, dicitur tamen tentatus absque peccato, id est sine contagione passionis carnalis: utpote nequaquam expertus concupiscentiæ carnalis aculeos, quibus alii punguntur etiam ignorantes atque inviti. Nam Christo nulla inerat similitudo seminationis aut conceptionis humanæ, quum Archangelus ejus conceptionem ita annuntiet: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Chapter 93 of 499