Capitulum 24
Quod terræ ex quibus expulsi sunt populi Chananæorum, fuerint deputatæ filiis Sem.
PORRO, ut docet vetus historia, filii Sem quondam in terræ divisione acceperunt has terras Chananæorum in quas postmodum introducti sunt filii Israel : quas terras violenta iniquitate possedit ad tempus posteritas Cham. In quo probatur judicium Dei esse justissimum : quoniam Chananæos expulit de locis alienis quæ occupaverunt injuste, et filiis Israel reddidit terram patrum suorum deputatam eis in divisione terrarum. Quæ res figurativa adimpletur in nobis verissime, quoniam Deus deputavit locum et possessionem nostræ voluntatis virtutibus, non peccatis. Quæ virtutes a propria regione, seu animæ voluntate, post originale peccatum expulsæ sunt, insolescentibus vitiis quasi populis Chananæis. Quumque virtutes has recuperaverimus per diligentiam nostram auxiliante gratia Dei, aut Deo totaliter conferente, non alienum occupant locum, sed recipiunt proprium.
Chapter 111 of 499