Skip to the text

Capitulum 19

Cur una gens deseri, septem vero jubeantur occidi.

DENIQUE quod gens illa, puta Ægyptia, in qua nati sunt filii Israel, non jubetur penitus trucidari, sed deseri, ceteræ autem septem gentes præcipiuntur usque ad internecionem occidi, ista est ratio : quoniam quantumcumque spiritualiter inflammati ingressi fuerimus eremum solitudinemque virtutum, nequaquam tamen carere valemus vicinitate ac ministerio et quodam quotidiano commercio gulæ. Semper etenim vivit in nobis naturalis affectus cibi ac potus tanquam ingenitus, licet amputare conemur appetitus eorum superfluos : qui sicut per omnia deleri non possunt, sic cauta declinatione vitandi sunt;1 sicut docet Apostolus : Carnis curam ne feceritis in desideriis. Dum igitur retinemus naturalem affectum hujus curæ, quam jubemur non prorsus abscindere, sed absque inordinatis desideriis exhibere, non exstinguimus Ægyptiam nationem, sed quadam discretione separamur ab ea, non cogitando de superfluis delicatisque epulis, sed simplici victu et amictu contenti.2 Quod etiam figuraliter ita mandatur in lege : Non abominaberis Ægyptium, quia fuisti incola in terra ejus. Necessarius quippe victus non denegatur corpori sine ejus periculo ac animæ vitio. Motus vero illarum septem perturbationum seu passionum, tanquam omnifarie noxiarum, exterminandi sunt penitus ab actibus nostræ animæ; de quibus ait Apostolus : Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis, cum omni malitia;3 itemque, Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas.4 Possumus ergo abscindere radices vitiorum istorum, quæ superinducta sunt naturæ, sed usum gulæ non possumus penitus amputare : nam quantumlibet profecerimus, non possumus non esse quod nascimur. Quod ita esse monstratur tam conversatione omnium perfectorum quam nostra, qui sumus exigui. Qui perfecti quum absciderint reliquarum stimulos passionum, eremumque introeant toto mentis fervore ac corporis nuditate, tamen nequeunt liberari a provisione victus quotidiani ac præparatione annui panis.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 14. ↩

  2. I Tim. vi, 8. ↩

  3. Ephes. iv, 31. ↩

  4. Ephes. v, 3, 4. ↩

Chapter 106 of 499