Skip to the text

Capitulum 7

De consummatione vanæ gloriæ atque superbiæ absque opere corporali.

NUNC disseramus ordine præinducto, de efficientiis ceterarum passionum, quarum narrationem interrumpere compulit nos declaratio gulæ tentationisque Christi. Itaque vana gloria et superbia solent consummari seu ad effectum perduci absque ullo opere corporali. In quo enim egent actione carnali, quæ sola voluntate laudis acquirendæ et humanæ gloriæ consequendæ generant abundanter mortem animæ captivatæ propter prohibitionem divinam et concupiscentiam in se malam? Aut quem effectum corporalem habebat antiqua superbia prædicti Luciferi, quam sola cogitatione animoque concepit, dicente Propheta: Qui dicebas in corde tuo, In cœlum conscendam, supra astra Dei ponam solium meum;1 ascendam super altitudinem nubium, eroque similis Altissimo? Qui Lucifer sicut nullum habuit incentorem aut suggestorem hujus superbiæ, sic sola cogitatio fecit ei consummationem criminis tanti ac ruinæ perpetuæ, quum nulla subsecuta sint opera affectatæ illius tyrannidis.

Footnotes

  1. Is. xiv, 13, 14. ↩

Chapter 95 of 499