Capitulum 22
Cur Deus prædixerit Abrahæ gentes decem esse expugnandas a populo Israel.
QUUM Deus loqueretur ad Abraham de futuris, numeravit gentes decem, non septem tantum, quarum terra daretur posteris ejus :1 de quo nihil quæsistis. Qui denarius numerus evidenter impletur, quum idololatria blasphemiaque adduntur : quibus duobus peccatis subjecta fuit impia gentium multitudo et blasphema Judæorum caterva in spirituali Ægypto, id est, in hoc sæculo nequam conversans, ante notitiam Dei gratiamque baptismi. Si autem renuntians mundo et inde per gratiam Dei egressus, victor gulæ effectus spiritualem intraverit eremum, id est secreta virtutum, suscipiet bella contra septem gentes quæ per Moysen numerantur, id est contra septem peccata principalia jam præfata, liberatus de impugnatione trium gentium, utputa gulæ, idololatriæ, atque blasphemiæ.
Footnotes
-
Gen. xv, 19-21. ↩
Chapter 109 of 499