Capitulum 4
Recapitulatio de gula et fornicationis passione, et de curatione earum.
UT autem hæc eadem manifestiora reddamus, non solum disputatione, sed etiam testimoniis Scripturarum: gula et fornicatio quum naturaliter corpori nostro inhæreant, interdum etiam oriuntur instigatione prurituque carnis absque ullo animi incitamento; sed ad hoc quod opere consummentur, materia indigent, et sic corporali actione veniunt in effectum. Propter quod ait apostolus Jacobus: Unusquisque tentatur a propria concupiscentia; deinde quum concupiscentia fuerit concepta, parit peccatum; peccatum vero quum consummatum fuerit, generat mortem.1 Unde nec primus Adam per gulam decipi potuit, nisi materiam cibi habendo in promptu, abutendoque ea; neque secundus Adam, videlicet Christus, tentatur sine præsentatione materiæ, quum dicitur ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.2 Porro quod fornicatio non perficiatur nisi per corpus, omnibus constat. Propter quod de spiritu fornicationis Dominus ait ad sanctum Job: Virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris ejus.3 Hinc duo hæc vitia quæ explentur per corpus, indigent peculiarius etiam continentia corporali ultra spiritualem animæ curam. Nam ad reprimendos eorum stimulos non sufficit sola mentis industria, quæ solet quandoque sufficere contra iram, tristitiam ac ceteras passiones, quas et mentis industria novit expugnare sine ulla carnis afflictione; non autem gulam atque luxuriam, nisi et castigatio accesserit corporalis, quæ vigiliis, jejuniis ac laboribus exercetur, quibus localis separatio a vitiorum istorum objectis est adjungenda: quæ sicut ex vitio carnis ac animæ generantur, ita nequeunt superari nisi utriusque labore.
Denique, quamvis Apostolus generaliter dicat omnia vitia esse carnalia, nam inimicitias, rixas, hæreses numerat inter opera carnis; nos tamen duplici divisione distinguimus ea, quatenus curationes et naturæ eorum evidentius pateant diligentiusque pensentur. Dicimus namque quædam esse carnalia, quædam vero spiritualia. Illa quoque vitia vocamus carnalia, quæ specialiter pertinent ad sensum ac fomitem carnis, quibus caro sic delectatur ac pascitur ut etiam quietas incitet mentes, atque invitas vicissim alliciat ad sui appetitus consensum. Unde in quorumdam persona ait Apostolus: Et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum; et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri. Spiritualia autem vitia dicimus, quæ solius animæ oriuntur instinctu, nec aliquid voluptatis conferunt carni: imo gravissimis languoribus eam afficiunt, et animam tantum nutriunt delectatione miserrima. Idcirco hæc vitia indigent simplici cordis medicina; carnalia vero, ut diximus, non nisi duplici medicina curantur. Hinc plurimum prodest studentibus puritati, ut primitus subtrahant sibi materias carnalium passionum, seu fugiant illas ex quibus oriri potest occasio aut recordatio mali animæ eorum adhuc infirmæ. Corpori namque necessario subtrahenda est species materiaque alliciens, ne concupiscentia conetur prorumpere in effectum; animæ quoque utiliter apponenda est meditatio Scripturarum et pervigil cura solitudinisque remotio, ne concupiscentiam cogitatione concipiat. In ceteris autem vitiis humana consortia nihil obsunt, quin imo multum prosunt his qui vere desiderant carere peccatis, quoniam ex frequenti hominum præsentia amplius arguuntur; dumque correpta crebrius manifestantur, celeriori medicina sanantur.
Footnotes
Chapter 92 of 499