Capitulum 15
Quod nihil valeamus contra peccata sine auxilio Dei, propter quod non debemus extolli de expulsione eorum.
SIMILITER Moyses legislator hortatur ne in vitiorum victoria extollamur, quum ait :1 Ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris et habitaveris in eis, habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, et ductor tuus fuit in solitudine magna et terribili. Salomon quoque in Proverbiis ait : Si ceciderit inimicus tuus, noli gloriari, in supplantatione autem ejus noli extolli, ne videat Dominus et non placeat ei, et avertat iram suam ab illo;2 id est, ne Deus perspiciens cordis tui elationem, discedat ab impugnatione illius, et tu derelictus a Deo, rursus incipias illa passione vexari quam ante per gratiam Dei superasti. Non enim orasset Propheta dicens :3 Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentium tibi; nisi scivisset quosdam propter eorum elationem iterum tradi eisdem vitiis quæ vicerant, ut humilientur. Hinc certi simus, tam rerum experimentis quam innumeris Scripturarum testimoniis eruditi, quod non valeamus viribus nostris tantos hostes dejicere, nisi fulciamur Dei solius auxilio: propter quod totam nostram victoriam referre debemus ad Deum. Unde per Moysen Dominus loquitur: Ne dicas in corde tuo, quum deleverit eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, quum propter iniquitates suas istæ deletæ sint nationes.4 Neque enim propter justitias tuas et æquitatem cordis tui tu ingredieris ut possideas terras eorum; sed quia illæ egerunt impietatem, te introeunte deletæ sunt. Rogo quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem præsumptionemque nostram, qua totum quod agimus adscribere volumus libero arbitrio aut nostræ industriæ? Ne dicas (inquit) in corde tuo, quum deleverit Dominus Deus tuus illas in conspectu tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem. Nonne evidenter expressit his qui habent oculos animæ reseratos et aures ad audiendum: Quum bella carnalium vitiorum tibi successerint prospere, et videris te liberatum de cœno eorum et de conversatione mundana, non id adscribas tuæ virtuti aut sapientiæ, inflatus proventu pugnæ atque victoriæ tuæ, credens te victoriam obtinuisse de spiritualibus nequitiis aut carnalibus vitiis propter labores et studium tuum ac libertatem arbitrii: quibus nequitiis ac vitiis in nullo prorsus prævaluisse potuisses, nisi auxilium Dei te roborasset ac protexisset.
Footnotes
Chapter 103 of 499