Capitulum 8
De avaritia, quod sit extra naturam, et qualiter differat a ceteris vitiis.
INSUPER avaritia et ira, quamvis non sint unius naturæ (nam avaritia extra naturam est, ira autem originale seminarium habet in nobis), nihilo minus modo simili oriuntur, quoniam sæpe sumunt extrinsecus causas suæ commotionis. Infirmiores namque multoties conqueruntur se corruisse in vitia ista ex provocatione aut instinctu quorumdam, seque præcipitatos affirmant ad iram aut avaritiam aliorum exemplo aut certe injuria. Amplius, quod avaritia sit extra naturam hinc clare probatur, quia nec originale principium habet in nobis, neque concipitur de materia quæ pertingit aut pertinet ad participationem carnis aut animæ, vel ad substantiam vitæ. Certum est enim nihil pertinere ad usum aut necessitatem naturæ communis præter escam quotidianam ac potum; reliquæ vero materiæ, quantumlibet magno studio et amore serventur, sunt tamen ab humana indigentia alienæ, sicut probatur usu ipsius vitæ. Ideo avaritia tanquam innaturalis exsistens, non tentat monachos nisi male fundatos ac tepidos. Porro naturalia vitia tentare non cessant etiam probatissimos monachos, atque in solitudine commorantes. Quod tam verissimum esse probatur, ut agnoscamus gentes quasdam esse ab avaritia penitus liberas, quia nequaquam receperunt ægritudinem vitii hujus consuetudine prava. Credimus quoque mundum illum qui ante diluvium fuit, diutissime ignorasse rabiem avaritiæ hujus, quæ in unoquoque recte abrenuntiante exstinguitur sine labore: quum scilicet quis, facultatibus universis abjectis, ita assumpserit disciplinam cœnobii ut nec unum sibi reservet denarium. Cujus rei testes invenire possumus multa millia hominum, qui omnibus suis plene renuntiantes, ita hanc passionem in momento brevissimo eradicaverunt, ut nec tenuiter pulsentur ab ea ulterius. Qui omni tempore vitæ suæ contra gulam pugnantes, securi ab ea esse non possunt, nisi dimicaverint contra ipsam circumspectione cordis præcipua atque assidua abstinentia corporis.
Chapter 96 of 499