Capitulum 21
De perseverantia gulæ contra philosophos disputata.
SENEX quidam disputans cum philosophis, qui eum pro christiana simplicitate putabant superandum ut rusticum, eleganter expressit vitii hujus, videlicet gulæ, naturam sub figura atque colore hujus problematis : Multis creditoribus pater meus me reliquit obnoxium. Ceteris integre solvens, liberatus sum ab omni molestia repetitionis eorum; uni satisfacere nequeo quotidie persolvendo. Quumque illi ignorantes vim propositæ quæstionis, postularent declarationem ipsius, respondit : Multis naturalibus vitiis fui constrictus, sed Deo mihi inspirante affectum spiritualis libertatis, satisfeci spiritualibus illis [creditoribus], renuntians huic mundo ac omnem hereditatem paternam relinquens. Sed absolutus ab omnibus illis, carere non potui stimulis gulæ : quam licet redegerim ad parvam mensuram atque vilissimam quantitatem, non tamen evito vim compulsionis ejus quotidianæ; sed exactione ejus jugiter moneor ut interminabilem quamdam solutionem usui ejus appendam, incessabile quoque vectigal indictionibus ejus exhibeam. Tunc philosophi, qui senem istum ante despexerant tanquam idiotam ac rusticum, asseruerunt eum eminenter cognoscere primam philosophiæ partem, id est scientiam ethicam seu moralem : valde mirantes quod id naturaliter cognovit quod ei nulla eruditio contulerat sæcularis, quum ipsi nequiverint hæc tam clare addiscere multo labore ac diuturna doctrina. Hæc de gula specialiter dixisse sufficiat. Nunc revertamur ad collationem quam cœperamus exponere de generali vitiorum cognitione.
Chapter 108 of 499