Capitulum 2
Propositio de diversitate nequitiarum cœlestium.
GERMANUS: Quæsumus unde processit tanta diversitas adversariarum potestatum, seu dæmonum, contra hominem? Quam enumerans sanctus Apostolus: Non est, inquit, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus;1 et iterum: Neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, etc.2 Unde ergo surrexit diversitas tantæ malitiæ inimica ac invidens nobis? An credendum est potestates istas ad hoc esse a Deo creatas, ut contra hominem militarent his gradibus atque ordinibus pravitatis?
Footnotes
Chapter 165 of 499