Skip to the text

Capitulum 3

De multiplici esca Scripturarum sanctarum.

SERENUS: Divina Scriptura tam evidenter ac lucide locuta est aliqua de his in quibus nos voluit erudire, etiam illis qui acumine careant ingenii, ut non solum non velentur seu obscurentur ulla difficultate sensus secretioris, imo nec indigeant aliquo adjutorio expositionis, quum præferant et ostendant intellectus suos sive sententias in superficie vocis ac litteræ. Quædam vero sunt mysteriis ita operta et obscuritatibus involuta, ut in eorum discussione ac intellectu servetur nobis immensus exercitii campus et sollicitudinis labor; manifestumque est Deum hoc ita ordinasse diversis ex causis. Primo, ne divina sacramenta non habentia aliquod velamen spiritualis intelligentiæ, panderentur æquali notitia cunctis hominibus, id est tam fidelibus quam profanis, et per hoc nulla prudentiæ ac virtutis distantia esset inter studiosos atque inertes seu desides; secundo, ut inter domesticos fidei argueretur tardorum negligentiumque ignavia, et studiosorum alacritas et industria commendarentur. Idcirco Scriptura divina satis proprie comparatur agro pingui ac fertili, qui quum multa gignat quæ apta sunt esui hominum sine ignis decoctione, quædam etiam gignit quæ usui humano inepta exsistunt aut noxia, nisi prius per ignem mollita et lenificata, deposuerint omnem suæ cruditatis asperitatem. Aliqua quoque utroque modo ita sunt apta usui hominum, ut incocta non displiceant, nec offendant seu noceant cruditate, et tamen si igne coquantur, salubriora reddantur. Multa etiam generantur in campo, tantum ad escam brutorum, seu jumentorum ac volucrum, nullatenus apta edulio hominum, quæ et in sua asperitate manentia vitalem suavitatem et escam conferunt brutis absque ignis coctura.

Quam distinctionem conspicimus satis evidenter contineri in hoc uberrimo Scripturarum spiritualium paradiso, in quo aliqua ita resplendent significatione litteræ plana ac luculenta, ut sublimiori expositione non indigentia, nutriant audientes abunde simplici sono litteræ, ut est illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est;1 et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua.2 Quædam vero interiorem hominem nequaquam reficiunt, sed potius cladem erroris inducent, et læsio magis quam ædificatio ex eorum lectione sequetur, nisi allegorice exponantur, et examinatione spiritualis ignis emolliantur, sicut est illud: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris;3 et, Qui non habet gladium, vendat tunicam suam et emat gladium;45 et, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Quare quidam districtissimi monachi, habentes zelum Dei, sed non secundum scientiam, fecerunt sibi ligneas cruces, easque suis humeris jugiter circumferentes, intulerunt videntibus non ædificationem, sed risum.6 Quædam autem secundum utramque intelligentiam, id est tam litteralem quam allegoricam, accipiuntur tam necessarie atque utiliter, ut utraque expositio mentem vitaliter alat, quemadmodum illud: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram;7 et, Quum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam;8 et, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo;9 et veni, sequere me. Insuper Scriptura profert fœnum jumentis, quorum pabulis repleti sunt omnes campi Scripturarum, videlicet puram ac simplicem narrationem historicæ veritatis, qua simpliciores et minus capaces perfectæ ac integræ rationis, robustiores redduntur ad opus tantum atque laborem vitæ activæ secundum conditionem status proprii ac mensuræ, de quibus jumentis ait Scriptura: Homines et jumenta salvabis, Domine.10

Footnotes

  1. Deut. vi, 4. ↩

  2. Ibid. 5. ↩

  3. Luc. xii, 35. ↩

  4. Matth. x, 38. ↩

  5. Matth. xxu, 36. ↩

  6. Rom. x, 2. ↩

  7. Matth. v, 39. ↩

  8. Matth. x, 23. ↩

  9. Matth. xix, 21. ↩

  10. Ps. xxxv, 7. ↩

Chapter 166 of 499