Capitulum 4
De gemina sententia circa intellectum sacræ Scripturæ.
DE his igitur quæ in Scripturis aperte et sine difficultate dicuntur, possumus constanter aliquid affirmare et certam proferre sententiam. Ea vero quæ Spiritus Sanctus Scripturis inseruit et difficultate quadam velavit, reservans ea meditationi exercitationique nostræ, volens ea colligi et agnosci opinative et quibusdam indiciis, debent sic pedetentim et caute tractari, ut assertio eorum aut confirmatio relinquatur arbitrio suscipientis aut dubitantis. Interdum quippe quum de una materia diversa fertur opinio, potest utraque rationabilis judicari, et sine detrimento fidei suscipi fixe aut medie, hoc est, ut eis nec plene credatur, nec absolute contradicatur; et priori opinioni sequens derogare non debet, quum nulla earum inveniatur fidei esse contraria : quale est illud, quod Elias venerit in Joanne, et adventum Domini sit iterum præcessurus ;12 et de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Jovis quod legimus positum in templo Jerusalem, et rursus stare debeat in Ecclesia per Antichristi adventum ;34 illaque omnia quæ in Evangelio post ista verba sequuntur, quæ et impleta sunt ante Jerosolymorum captivitatem, et implenda creduntur in fine mundi : in quibus neutra opinio aliam est impugnans, nec prior intellectus sequentem evacuat.
Footnotes
Chapter 167 of 499