Capitulum 17
Quod singulis hominibus angeli duo cohæreant.
TESTATUR autem Scriptura, quod unicuique homini deputati sint angeli duo : unus bonus, alius malus. Nam de bonis ait Salvator : Ne contemnatis unum ex pusillis istis; dico enim vobis quod angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei.1 Unde in Psalmo habetur :2 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. In Actibus quoque Apostolorum, de Petro fertur, quia Angelus ejus est.3 De utrisque quoque liber Pastoris plenissime docet. Si autem consideremus et dæmonem qui beatum Job impugnavit, aperte docemur quod fuerat ille qui semper insidiatus erat beato Job, et tamen nunquam poterat eum ad peccandum impellere.4 Idcirco poposcit a Deo potestatem in Job, velut qui vinceretur non virtute ipsius Job, sed defensione Dei sanctum Job jugiter protegentis. De Juda etiam dicitur : Et diabolus stet a dextris ejus.5
Footnotes
Chapter 179 of 499